Thomas More - Opera Omnia >>  Utopia
Other languages:   united_kingdom_flag                                   



 

the more text integral passage complete quotation of the sources comedies works historical literary works in prose and in verses



T H O M A S
 
MORUS PETRO
 
AEGIDIO
 
S.D.
 

Pudet me propemodum charissime Petre Aegidi, libellum hunc, de Vtopiana republica, post annum ferme ad te mittere, quem te non dubito intra sesquimensem expectasse. quippe quum scires mihi demptum in hoc opere inueniendi laborem, neque de dispositione quicquam fuisse cogitandum, cui tantum erant ea recitanda, quae tecum una pariter audiui narrantem Raphaelem. quare nec erat quod in eloquendo laboraretur, quando nec illius sermo potuit exquisitus esse, quum esset primum subitarius, atque extemporalis, deinde hominis, ut scis, non perinde Latine docti quam Graece, et mea oratio quanto accederet propius ad illius neglectam simplicitatem, tanto futura sit propior ueritati, cui hac in re soli curam et debeo et habeo.

Fateor mi Petre, mihi adeo multum laboris hiis rebus paratis detractum, ut pene nihil fuerit relictum. alioquin huius rei uel excogitatio, uel oeconomia, potuisset, ab ingenio neque infimo, neque prorsus indocto postulare, tum temporis nonnihil, tum studii. quod si exigeretur, ut diserte etiam res, non tantum uere scriberetur, id uero a me praestari, nullo tempore, nullo studio potuisset. Nunc uero quum ablatis curis hiis, in quibus tantum fuit sudoris exhauriendum, restiterit tantum hoc, uti sic simpliciter scriberentur audita, nihil erat negocii. sed huic tamen tam nihilo negocii peragendo, caetera negocia mea minus fere quam nihil temporis reliquerunt. Dum causas forenseis assidue alias ago, alias audio, alias arbiter finio, alias iudex dirimo, dum hic officii causa uisitur, ille negocii, dum foris totum ferme diem aliis impartior, reliquum meis, relinquo mihi, hoc est literis, nihil.

Nempe reuerso domum, cum uxore fabulandum est, garriendum cum liberis, colloquendum cum ministris. quae ego omnia inter negocia numero, quando fieri necesse est (necesse est autem, nisi uelis esse domi tuae peregrinus) et danda omnino opera est, ut quos uitae tuae comites, aut natura prouidit, aut fecit casus, aut ipse delegisti, hiis ut te quam iucundissimum compares, modo ut ne comitate corrumpas, aut indulgentia ex ministris dominos reddas. Inter haec quae dixi elabitur dies, mensis, annus. Quando ergo scribimus? nec interim de somno quicquam sum loquutus, ut nec de cibo quidem, qui multis non minus absumit temporis, quam somnus ipse, qui uitae absumit ferme dimidium. At mihi hoc solum temporis adquiro quod somno ciboque suffuror, quod quoniam parcum est, lente, quia tamen aliquid, aliquando perfeci, atque ad te mi Petre transmisi Vtopiam ut legeres, et si quid effugisset nos, uti tu admoneres. Quanquam enim non hac parte penitus diffido mihi (qui utinam sic ingenio atque doctrina aliquid essem, ut memoria non usquequaque destituor) non usqueadeo tamen confido, ut credam nihil mihi potuisse excidere.

Nam et Ioannes Clemens, puer meus, qui adfuit, ut scis, una, ut quem a nullo patior sermone abesse in quo aliquid esse fructus potest, quoniam ab hac herba qua et latinis literis et Graecis coepit euirescere, egregiam aliquando frugem spero, in magnam me coniecit dubitationem. siquidem quum, quantum ego recordor, Hythlodaeus narrauerit Amauroticum illum pontem, quo fluuius Anydrus insternitur, quingentos habere passus in longum, Ioannes meus ait detrahendos esse ducentos, latitudinem fluminis haud supra trecentos ibi continere. Ego te rogo rem ut reuoces in memoriam. Nam si tu cum illo sentis, ego quoque adsentiar et me lapsum credam, sin ipse non recolis, scribam ut feci quod ipse recordari uideor mihi, nam ut maxime curabo, ne quid sit in libro falsi, ita si quid sit in ambiguo, potius mendacium dicam, quam mentiar, quod malim bonus esse quam prudens.

Quanquam facile fuerit huic mederi morbo, si ex Raphaele ipso, aut praesens scisciteris, aut per literas, quod necesse est facias, uel ob alium scrupulum, qui nobis incidit nescio mea ne culpa magis, an tua, an Raphaelis ipsius. Nam neque nobis in mentem uenit quaerere, neque illi dicere, qua in parte noui illius orbis Vtopia sita sit. Quod non fuisse praetermissum sic, uellem profecto mediocri pecunia mea redemptum, uel quod subpudet me nescire, quo in mari sit insula de qua tam multa recenseam, uel quod sunt apud nos unus et alter, sed unus maxime, uir pius et professione Theologus, qui miro flagrat desyderio adeundae Vtopiae, non inani et curiosa libidine collustrandi noua, sed uti religionem nostram, feliciter ibi coeptam, foueat atque adaugeat. Quod quo faciat rite, decreuit ante curare ut mittatur a Pontifice, atque adeo ut creetur Vtopiensibus Episcopus, nihil eo scrupulo retardatus, quod hoc antistitium sit illi precibus impetrandum. Quippe sanctum ducit ambitum, quem non honoris aut quaestus ratio, sed pietatis respectus pepererit.

Quamobrem te oro, mi Petre, uti aut praesens, si potes commode, aut absens per epistolam, compelles Hythlodaeum, atque efficias, ne quicquam huic operi meo, aut insit falsi, aut ueri desyderetur. Atque haud scio an praestet ipsum ei librum ostendi. Nam neque alius aeque sufficit, si quid est erratum corrigere, neque is ipse aliter hoc praestare potest, quam si quae sunt a me scripta perlegerit. Ad haec: fiet ut hoc pacto intelligas, accipiatne libenter, an grauatim ferat, hoc operis a me conscribi. Nempe si suos labores decreuit ipse mandare literis, nolit fortasse me: neque ego certe uelim, Vtopiensium per me uulgata republica, florem illi gratiamque nouitatis historiae suae praeripere.

Quanquam ut uere dicam, nec ipse mecum satis adhuc constitui, an sim omnino aediturus. Etenim tam uaria sunt palata mortalium, tam morosa quorundam ingenia, tam ingrati animi, tam absurda iudicia, ut cuni hiis haud paulo felicius agi uideatur, qui iucundi atque hilares genio indulgent suo, quam qui semet macerant curis, ut aedant aliquid quod aliis, aut fastidientibus, aut ingratis, uel utilitati possit esse, uel uoluptati. Plurimi literas nesciunt: multi contemnunt. Barbarus ut durum reiicit, quicquid non est plane barbarum, Scioli aspernantur ut triuiale, quicquid obsoletis uerbis non scatet. quibusdam solum placent uetera, plerisque tan-tum sua. Hic tam tetricus est, ut non admittat iocos, hic tam insulsus, ut non ferat sales. tam sinu quidam sunt, ut nasum omnem uelut aquam ab rabido morsus cane, reformident. adeo mobiles alii sunt, ut aliud sedentes probent, aliud stantes. Hi sedent in tabernis, et inter pocula de scriptorum iudicant ingeniis, magnaque cum autoritate condemnant utcunque lubitum est, suis quenque scriptis, ueluti capillicio uellicantes, ipsi interim tuti, et quod dici solet, εξω βελουσ quippe tam leues et abrasi undique, ut ne pilum quidem habeant boni uiri, quo possint apprehendi. Sunt praeterea quidam tam ingrati, ut quum impense delectentur opere: nihilo tamen magis ament autorem. non absimiles inhumanis hospitibus, qui quum opiparo conuiuio prolixe sint excepti, saturi demum discedunt domum, nullis habitis gratiis ei, a quo sunt inuitati. I nunc et hominibus tam delicati palati: tam uarii gustus: animi praeterea tam memoris et grati, tuis impensis epulum instrue.

Sed tamen, mi Petre, tu illud age quod dixi cum Hythlodaeo. postea tamen integrum erit hac de re consultare denuo.

Quanquam si id ipsius uoluntate fiat: quandoquidem
scribendi labore defunctus: nunc sero sapio:
quod reliquum est de aedendo:
sequar amicorum consilium:
atque in primis tuum.
Vale dulcissime
Petre Aegidi:
cum optima coniuge:
ac me ut soles ama: quando
ego te amo etiam plus quam soleo. Finis


 
 
[  LIBER PRIMUS  ]


Sermonis quem Raphael Hythlodaeus vir eximius, de optimo reipublicae statu habuit, liber primus, per illustrem virum Thomam Morum inclytae Britanniarum urbis Londini et civem et vicecomitem.

Quum non exigui momenti negocia quaedam inuictissimus Angliae Rex Henricus, eius nominis octauus, omnibus egregii principis artibus ornatissimus, cum serenissimo Castellae principe Carolo controuersa nuper habuisset, ad ea tractanda, componendaque, oratorem me legauit in Flandriam, comitem et collegam uiri incomparabilis Cuthberti Tunstalli, quem sacris scriniis nuper ingenti omnium gratulatione praefecit, de cuius sane laudibus nihil a me dicetur, non quod uerear ne parum syncerae fidei testis habenda sit amicitia, sed quod uirtus eius, ac doctrina maior est, quam ut a me praedicari possit, tum notior ubique atque illustrior, quam ut debeat, nisi uideri uelim solem lucerna, quod aiunt, ostendere.

Occurrerunt nobis Brugis (sic enim conuenerat) hi, quibus a principe negocium demandabatur, egregii uiri omnes. in his praefectus Brugensis uir magnificus, princeps et caput erat, caeterum os et pectus Georgius Temsicius Cassiletanus Praepositus, non arte solum, uerumetiam natura facundus, ad haec iureconsultissimus, tractandi uero negocii cum ingenio, tum assiduo rerum usu eximius artifex. ubi semel atque iterum congressi, quibusdam de rebus non satis consentiremus, illi in aliquot dies uale nobis dicto, Bruxellas profecti sunt, principis oraculum sciscitaturi. Ego me interim (sic enim res ferebat) Antuerpiam confero.

Ibi dum uersor, saepe me inter alios, sed quo non alius gratior, inuisit Petrus Aegidius Antuerpiae natus, magna fide, et loco apud suos honesto, dignus honestissimo, quippe iuuenis haud scio doctiorne, an moratior. est enim optimus et literatissimus, ad haec animo in omnes candido, in amicos uero tam propenso pectore, amore, fide, adfectu tam syncero, ut uix unum aut alterum usquam inuenias, quem illi sentias omnibus amicitiae numeris esse conferendum. Rara illi modestia, nemini longius abest fucus, nulli simplicitas inest prudentior, porro sermone tam lepidus, et tam innoxie facetus, ut patriae desyderium, ac laris domestici, uxoris, et liberorum, quorum studio reuisendorum nimis quam anxie tenebar (iam tum enim plus quatuor mensibus abfueram domo) magna ex parte mihi dulcissima consuetudine sua, et mellitissima confabulatione leuauerit.

Hunc quum die quadam in templo diuae Mariae, quod et opere pulcherrimum, et populo celeberrimum est, rei diuinae interfuissem, atque peracto sacro, pararem inde in hospitium redire, forte colloquentem uideo cum hospite quodam, uergentis ad senium aetatis, uultu adusto, promissa barba, penula neglectim ab humero dependente, qui mihi ex uultu atque habitu nauclerus esse uidebatur. At Petrus ubi me conspexit, adit ac salutat. respondere conantem seducit paululum, et uides inquit hunc! (simul designabat eum cum quo loquentem uideram) eum inquit iam hinc ad te recta parabam ducere. Uenisset inquam pergratus mihi tua causa. Imo, inquit ille, si nosses hominem, sua. Nam nemo uiuit hodie mortalium omnium, qui tantam tibi hominum, terrarumque incognitarum narrare possit historiam. quarum rerum audiendarum scio auidissimum esse te. Ergo inquam non pessime coniectaui. Nam primo aspectu protinus sensi hominem esse nauclerum. Atqui inquit aberrasti longissime: nauigauit quidem non ut Palinurus, sed ut Ulysses; imo uelut Nempe Plato.

Nempe Raphael iste, sic enim uocatur gentilicio nomine Hythlodaeus, et latinae linguae non indoctus, et graecae doctissimus (cuius ideo studiosior quam Romanae fuit, quoniam totum se addixerat philosophiae; qua in re nihil quod alicuius momenti sit, praeter Senecae quaedam, ac Ciceronis extare latine cognouit) relicto fratribus patrimonio, quod ei domi fuerat (est enim Lusitanus) orbis terrarum contemplandi studio Americo Uespucio se adiunxit, atque in tribus posterioribus illarum quatuor nauigationum quae passim iam leguntur, perpetuus eius comes fuit, nisi quod in ultima cum eo non rediit. Curauit enim atque adeo extorsit ab Americo, ut ipse in his xxiiii esset qui ad fines postremae nauigationis in Castello relinquebantur. Itaque relictus est, uti obtemperaretur animo eius, peregrinationis magis quam sepulchri curioso. quippe cui haec assidue sunt in ore, Caelo tegitur qui non habet urnam, et Undique ad superos tantundem esse uiae. Quae mens eius, nisi deus ei propitius adfuisset, nimio fuerat illi constatura.

Caeterum postquam digresso Uespucio multas regiones cum quinque Castellanorum comitibus emensus est, mirabili tandem fortuna Taprobanen delatus, inde peruenit in Caliquit, ubi repertis commode Lusitanorum nauibus, in patriam denique praeter spem reuehitur.

Haec ubi narrauit Petrus, actis ei gratiis quod tam officiosus in me fuisset, ut cuius uiri colloquium mihi gratum speraret, eius uti sermone fruerer, tantam rationem habuisset, ad Raphaelem me conuerto, tum ubi nos mutuo salutassemus, atque illa communia dixissemus, quae dici in primo hospitum congressu solent, inde domum meam digredimur, ibique in horto considentes in scamno cespitibus herbeis constrato, confabulamur.

Narrauit ergo nobis, quo pacto posteaquam Uespucius abierat, ipse, sociique eius, qui in Castello remanserant, conueniendo atque blandiendo coeperint se paulatim eius terrae gentibus insinuare, iamque non innoxie modo apud eas, sed etiam familiariter uersari, tum principi cuidam (cuius et patria mihi, et nomen excidit) grati, charique esse. eius liberalitate narrabat commeatum, atque uiaticum ipsi et quinque eius comitibus affatim fuisse suppeditatum, cum itineris (quod per aquam ratibus, per terram curru peragebant) fidelissimo duce, qui eos ad alios principes, quos diligenter commendati petebant, adduceret. Nam post multorum itinera dierum, oppida atque urbes aiebat reperisse se, ac non pessime institutas magna populorum frequentia respublicas.

Nempe sub aequatoris linea tum hinc atque inde ab utroque latere quantum fere spatii solis orbita complectitur, uastas obiacere solitudines perpetuo feruore torridas. Squalor undique et tristis rerum facies horrida atque inculta omnia feris habitata, serpentibusque, aut denique hominibus, neque minus efferis quam sint beluae, neque minus noxiis. Caeterum ubi longius euectus sis, paulatim omnia mansuescere. caelum minus asperum, solum uirore blandum, mitiora animantium ingenia, tandem aperiri populos, urbes, oppida, in his assidua non inter se modo, ac finitimos, sed procul etiam dissitas gentes, terra marique commercia.

Inde sibi natam facultatem multas ultro citroque terras inuisendi, quod nulla nauis ad iter quodlibet instruebatur, in quam non ille, comitesque eius libentissime admittebantur. Naues quas primis regionibus conspexerunt, carina plana fuisse narrabat. uela consutis papyris aut uiminibus intendebantur, alibi coriacea. post uero acuminatas carinas canabea uela reppererunt. omnia denique nostris similia. nautae maris ac caeli non imperiti.

Sed miram se narrabat inisse gratiam, tradito magnetis usu, cuius antea penitus erant ignari. ideoque timide pelago consueuisse sese, neque alias temere, quam aestate credere. Nunc uero eius fiducia lapidis contemnunt hyemem, securi magis, quam tuti, ut periculum sit, ne quae res magno eis bono futura putabatur, eadem per imprudentiam magnorum causa malorum fiat.

Quid quoque in loco se uidisse narrauit, et longum fuerit explicare, neque huius est operis institutum, et alio fortasse loco dicetur a nobis, praesertim quicquid ex usu fuerit non ignorari, qualia sunt in primis ea, quae apud populos usquam ciuiliter conuiuentes animaduertit, recte prudenterque prouisa. His enim de rebus et nos auidissime rogabamus, et ille libentissime disserebat, omissa interim inquisitione monstrorum, quibus nihil est minus nouum. Nam Scyllas et Celenos rapaces, et Lestrigonas populiuoros, atque eiuscemodi immania portenta, nusquam fere non inuenias, at sane ac sapienter institutos ciues haud reperias ubilibet.

Caeterum ut multa apud nouos illos populos adnotauit perperam consulta, sic haud pauca recensuit, unde possint exempla sumi corrigendis harum urbium, nationum, gentium, ac regnorum erroribus idonea, alio, ut dixi, loco a me commemoranda. Nunc ea tantum referre animus est, quae de moribus atque institutis narrabat Utopiensium, praemisso tamen eo sermone, quo uelut tractu quodam ad eius mentionem reipublicae deuentum est.

Nam quum Raphael prudentissime recensuisset, alia hic, alia illic errata, utrobique certe plurima, tum quae apud nos, quaeue item sunt apud illos cauta sapientius, quum uniuscuiusque populi mores atque instituta sic teneret, tanquam in quemcunque locum diuertisset, totam ibi uitam uixisse uideretur, admiratus hominem Miror Petrus, profecto mi Raphael, inquit, cur te regi cuipiam non adiungas, quorum neminem esse satis scio, cui tu non sis futurus uehementer gratus, utpote quem hac doctrina, atque hac locorum hominumque peritia non oblectare solum, sed exemplis quoque instruere, atque adiuuare consilio sis idoneus, simul hoc pacto et tuis rebus egregie consulueris, et tuorum omnium commodis magno esse adiumento possis.

Quod ad meos attinet, inquit ille, non ualde commoueor, nempe in quos mediocriter opinor me officii mei partes impleuisse. nam quibus rebus alii non nisi senes et aegri cedunt, imo tum quoque aegre cedunt, quum amplius retinere non possunt, eas res ego non sanus modo ac uegetus, sed iuuenis quoque cognatis, amicisque dispartiui, quos debere puto hac mea esse benignitate contentos, neque id exigere atque expectare praeterea, ut memet eorum causa regibus in seruitium dedam.

Bona uerba inquit Petrus, mihi uisum est non ut seruias regibus, sed ut inseruias. Hoc est inquit ille, una syllaba plusquam seruias. At ego sic censeo inquit Petrus, quoquo tu nomine rem appelles, eam tamen ipsam esse uiam, qua non aliis modo et priuatim, et publice possis conducere, sed tuam quoque ipsius conditionem reddere feliciorem.

Feliciorem ne inquit Raphael, ea uia facerem, a qua abhorret animus! Atqui nunc sic uiuo ut uolo, quod ego certe suspicor paucissimis purpuratorum contingere. Quin satis est eorum, qui potentum amicitias ambiunt, ne magnam putes iacturam fieri, si me atque uno aut altero mei similibus sint carituri.

Tum ego, perspicuum est inquam te mi Raphael, neque opum esse, neque potentiae cupidum, atque ego profecto huius tuae mentis hominem non minus ueneror ac suspicio, quam eorum quemuis, qui maxime rerum sunt potentes. Caeterum uideberis plane rem te atque isthoc animo tuo tam generoso, tam uere philosopho dignam facturus, si te ita compares, ut uel cum aliquo priuatim incommodo ingenium tuum atque industriam, publicis rebus accommodes, quod nunquam tanto cum fructu queas, quanto si a consiliis fueris magno alicui principi, eique (quod te facturum certe scio) recta atque honesta persuaseris. nempe a principe bonorum, malorumque omnium torrens in totum populum, uelut a perenni quodam fonte promanat. In te uero tam absoluta doctrina est, ut uel citra magnum rerum usum, porro tanta rerum peritia, ut sine ulla doctrina, egregium consiliarium cuiuis regum sis praestaturus.

Bis erras, inquit ille, mi More, primum in me, deinde in re ipsa. nam neque mihi ea est facultas, quam tu tribuis, et si maxime esset, tamen quum ocio meo negocium facesserem, publicam rem nihil promoueam. Primum enim principes ipsi plerique omnes militaribus studiis (quorum ego neque peritiam habeo, neque desydero) libentius occupantur, quam bonis pacis artibus, maiusque multo studium est, quibus modis per fas ac nefas noua sibi regna pariant, quam uti parta bene administrent. Praeterea quicunque regibus a consilio sunt, eorum nemo est, qui non aut uere tantum sapit, ut non egeat, aut tantum sibi sapere uidetur, ut non libeat alterius probare consilium, nisi quod absurdissimis quibusque dictis assentiuntur et supparasitantur eorum, quos ut maxime apud principem gratiae, student assentatione demereri sibi. Et certe sic est natura comparatum, ut sua cuique inuenta blandiantur. Sic et coruo suus arridet pullus, et suus simiae catulus placet.

Quod siquis in illo coetu uel alienis inuidentium, uel praeferentium sua, aliquid afferat, quod aut aliis temporibus factum legit, aut aliis fieri locis uidit, ibi qui audiunt, perinde agunt, ac si tota sapientiae suae periclitaretur opinio, et post illa pro stultis plane sint habendi, nisi aliquid sufficiant inuenire, quod in aliorum inuentis uertant uitio. Si caetera destituant, tum huc confugiunt, haec nostris, inquiunt, placuere maioribus, quorum prudentiam utinam nos aequaremus, itaque hoc dicto ueluti egregie perorata re considunt. Tanquam magnum sit periculum, si quis ulla in re deprehendatur maioribus suis sapientior. a quibus tamen, ut quicque optime consultum est, ita aequissimo animo ualere sinimus. at si qua de re potuit consuli prudentius, eam protinus ansam cupide arreptam mordicus retinemus. Itaque in haec superba, absurda, ac morosa iudicia, cum saepe alibi, tum semel in Anglia quoque incidi.

Obsecro, inquam, fuisti apud nos? Fui inquit, atque aliquot menses ibi sum uersatus, non multo post eam cladem, qua Anglorum occidentalium ciuile aduersus regem bellum miseranda ipsorum strage compressum est. Interea multum debui reuerendissimo patri Ioanni Mortono Cantuariensi Archiepiscopo et Cardinali, ac tum quoque Angliae Cancellario, uiro mi Petre (nam Moro cognita sum narraturus) non autoritate magis, quam prudentia ac uirtute uenerabili. Etenim statura ei mediocris erat, nec aetati, quamquam serae cedens. uultus quem reuereare, non horreas. in congressu non difficilis. serius tamen et grauis. libido erat asperius interdum compellando supplicantes experiri, sed sine noxa, quid ingenii, quam animi praesentiam quisque prae se ferret, qua uelut cognata sibi uirtute, modo abesset impudentia delectabatur, et ut idoneam ad res gerendas amplectebatur, sermo politus et efficax, iuris magna peritia, ingenium incomparabile, memoria ad prodigium usque excellens. Haec enim natura egregia, discendo atque exercendo prouexit.

Huius consiliis rex plurimum fidere, multum Respublica niti (cum ego aderam) uidebatur. quippe qui ab prima fere iuuenta protinus a schola coniectus in aulam, maximis in negociis per omnem uersatus aetatem, ac uariis fortunae aestibus assidue iactatus prudentiam rerum (quae sic recepta non facile elabitur) multis, magnisque cum periculis didicerat.

Forte fortuna quum die quodam in eius mensa essem, laicus quidam legum uestratium peritus aderat, is nescio unde nactus occasionem, coepit accurate laudare, rigidam illam iustitiam, quae tum illic exercebatur in fures, quos passim narrabat nonnunquam suspendi uiginti in una cruce, atque eo uehementius dicebat se mirari, cum tam pauci elaberentur supplicio, quo malo fato fieret, uti tam multi tamen ubique grassarentur. Tum ego, ausus enim sum libere apud Cardinalem loqui; nihil mireris inquam. Nam haec punitio furum et supra iustum est, et non ex usu publico. Est enim ad uindicanda furta nimis atrox, nec tamen ad refrenanda sufficiens. Quippe neque furtum simplex tam ingens facinus est, ut capite debeat plecti, neque ulla poena est tanta, ut ab latrociniis cohibeat eos, qui nullam aliam artem quaerendi uictus habent. Itaque hac in re non uos modo, sed bona pars huius orbis imitari uidetur malos praeceptores, qui discipulos uerberant libentius quam docent. Decernuntur enim furanti grauia atque horrenda supplicia, cum potius multo fuerit prouidendum, uti aliquis esset prouentus uitae, ne cuiquam tam dira sit furandi primum, dehinc pereundi necessitas. Est inquit ille, satis hoc prouisum; sunt artes mechanicae, est agricolatio, ex his tueri uitam liceat, ni sponte mali esse mallent. At non sic euades inquam. Nam primum omittamus eos, qui saepe uel ab externis bellis, uel ciuilibus mutili redeunt domum, ut nuper apud uos e Cornubiensi praelio, et non ita pridem e Gallico, qui uel Reipublicae impendunt membra, uel regi, quos neque pristinas artes exercere debilitas patitur, neque aetas nouam discere. hos inquam omittamus, quando bella per intermissas uices commeant. Ea contemplemur, quae nullo die non accidunt.

Tantus est ergo nobilium numerus, qui non ipsi modo degant ociosi tanquam fuci laboribus aliorum, quos puta suorum praediorum colonos augendis reditibus ad uiuum usque radunt. Nam eam solam frugalitatem nouere, homines alioquin ad mendicitatem usque prodigi; uerum immensam quoque ociosorum stipatorum turbam circumferunt, qui nullam unquam quaerendi uictus artem didicere. Hi simul atque herus obierit, aut ipsi aegrotauerint, eiiciuntur ilico. nam et ociosos libentius quam aegrotos alunt, et saepe morientis heres non protinus alendae sufficit paternae familiae. interim illi esuriunt strennue, nisi strennue latrocinentur. Nam quid faciant! Siquidem ubi errando paululum uestes ac ualetudinem attriuere, morbo iam squalidos, atque obsitos pannis, neque generosi dignantur accipere, neque audent rustici; non ignari eum qui molliter educatus in ocio ac deliciis, solitus sit accinctus acinace ac cetra, totam uiciniam uultu nebulonico despicere et contemnere omnes prae se, haudquaquam idoneum fore, qui cum ligone ac marra, maligna mercede ac uictu parco, fideliter inseruiat pauperi.

Ad haec ille, atqui nobis inquit, hoc hominum genus in primis fouendum est. In his enim, utpote hominibus animi magis excelsi ac generosioris, quam sunt opifices aut agricolae, consistunt uires ac robur exercitus, si quando sit confligendum bello.

Profecto inquam ego, eadem opera dicas licet, belli gratia fouendos esse fures, quibus haud dubie nunquam carebitis, dum habebitis hos. Quin neque latrones sunt instrennui milites, neque milites ignauissimi latronum, adeo inter has artes belle conuenit. At hoc uitium tamen frequens est uobis, non proprium. est enim omnium fere gentium commune. Nam Gallias infestat alia praeterea pestis pestilentior, Tota patria stipendiariis, in pace quoque (si illa pax est) oppleta atque obsessa militibus, eadem persuasione inductis, qua uos ociosos hic ministros alendos esse censuistis. nempe quod Morosophis uisum est, in eo sitam esse publicam salutem, si in promptu semper adsit ualidum, firmumque praesidium, maxime ueteranorum. neque enim confidunt inexercitatis quicquam, ut uel ideo quaerendum eis bellum sit, ne imperitos habeant milites, et homines iugulandi gratis, ne (ut habet facete Salustius) manus aut animus incipiat per ocium torpescere.

At quam sit perniciosum huiusmodi beluas alere, et Gallia suo malo didicit, et Romanorum, Carthaginensium, ac Syrorum, tum multarum gentium exempla declarant, quorum omnium non imperium modo, sed agros quoque, atque adeo urbes ipsas parati ipsorum exercitus aliis atque aliis occasionibus euerterunt. Quam uero non magnopere necessarium, uel hinc elucescit, quod ne Galli quidem milites armis ab unguiculis exercitatissimi cum euocatis comparati uestris, admodum saepe gloriantur superiores sese discessisse, ut ne quid dicam amplius, ne praesentibus uidear adblandiri uobis. Sed nec uestri illi uel opifices urbici, uel rudes atque agrestes agricolae ociosos generosorum stipatores creduntur ualde pertimescere, nisi aut hi quibus ad uires atque audaciam corpus contigit ineptius, aut quorum animi uis inopia rei familiaris infringitur, adeo periculum nullum est, ne quorum ualida et robusta corpora (neque enim nisi selectos dignantur generosi corrumpere) nunc uel elanguescunt ocio, uel negociis prope muliebribus emolliuntur, iidem bonis artibus instructi ad uitam, et uirilibus exercitati laboribus effoeminentur. Certe utcunque sese haec habet res, illud mihi nequaquam uidetur publicae rei conducere, in euentum belli, quod nunquam habetis, nisi quum uultis, infinitam eius generis turbam alere, quod infestat pacem, cuius tanto maior haberi ratio, quam belli debeat.

Neque haec tamen sola est furandi necessitas. Est alia magis quantum credo, peculiaris uobis. Quaenam est ea? inquit Cardinalis. Oues, inquam uestrae, quae tam mites esse, tamque exiguo solent ali, nunc (uti fertur) tam edaces atque indomitae esse coeperunt, ut homines deuorent ipsos, agros, domos, oppida uastent ac depopulentur. Nempe quibuscunque regni partibus nascitur lana tenuior, atque ideo preciosior, ibi nobiles et generosi, atque adeo Abbates aliquot sancti uiri, non his contenti reditibus, fructibusque annuis, qui maioribus suis solebant ex praediis crescere, nec habentes satis, quod ociose ac laute uiuentes, nihil in publicum prosint, nisi etiam obsint, aruo nihil relinquunt, onmia claudunt pascuis, demoliuntur domos, diruunt oppida, templo duntaxat stabulandis ouibus relicto, et tanquam parum soli perderent apud uos ferarum saltus, ac uiuaria, illi boni uiri habitationes omnes, et quicquid usquam est culti, uertunt in solitudinem.

Ergo ut unus helluo inexplebilis ac dira pestis patriae, continuatis agris, aliquot millia iugerum uno circumdet septo, eiiciuntur coloni. quidam suis etiam aut circumscripti fraude, aut ui oppressi exuuntur, aut fatigati iniuriis, adiguntur ad uenditionem. Itaque quoquo pacto emigrant miseri, uiri, mulieres, mariti, uxores, orbi, uiduae, parentes cum paruis liberis, et numerosa magis quam diuite familia, ut multis opus habet manibus res rustica, emigrant inquam e notis atque assuetis laribus, nec inueniunt quo se recipiant, supellectilem omnem haud magno uendibilem, etiam si manere possit emptorem, quum extrudi necesse est, minimo uenundant. id quum breui errando insumpserint, quid restat aliud denique, quam uti furentur, et pendeant iuste scilicet, aut uagentur atque mendicent. quanquam tum quoque uelut errones coniiciuntur in carcerem, quod ociosi obambulent, quorum operam nemo est qui conducat, quum illi cupidissime offerant. Nam rusticae rei cui assueuerunt nihil est quod agatur, ubi nihil seritur. Siquidem unus opilio atque bubulcus sufficit ei terrae depascendae pecoribus, in cuius cultum, ut sementi faciendae sufficeret, multae poscebantur manus.

Atque hac ratione fit, ut multis in locis annona multo sit carior. Quin lanarum quoque adeo increuit precium, ut a tenuioribus, qui pannos inde solent apud uos conficere, prorsus emi non possint, atque ea ratione plures ab opere ablegantur in ocium. Nam post aucta pascua infinitam ouium uim absumpsit tabes, uelut eorum cupiditatem ulciscente deo immissa in oues lue, quam in ipsorum capita contortam esse fuerat iustius. Quod si maxime increscat ouium numerus, precio nihil decrescit tamen. quod earum, si monopolium appellari non potest quod non unus uendit, certe oligopolium est, Reciderunt enim fere in manus paucorum, eorundemque diuitum, quos nulla necessitas urget ante uendendi quam libet, nec ante libet quam liceat quanti libet. Iam caetera quoque pecorum genera, ut aeque cara sint, eadem ratio est, atque hoc etiam amplius, quod dirutis uillis, atque imminuta re rustica non sint qui foeturam curent. Neque enim diuites illi, ut ouium, sic etiam armentorum foetus educant; sed aliunde macra empta uili, posteaquam suis pascuis pinguerint, magno reuendunt. Ideoque, sicuti reor, nondum sentitur totum huius rei incommodum. Nempe adhuc his modo locis reddunt cara, ubi uendunt. caeterum ubi aliquandiu celerius extulerint illinc, quam nasci possint, tum demum ibi quoque paulatim decrescente copia, ubi coemuntur, necesse est hic insigni laboretur inopia.

Ita qua re uel maxime felix haec uestra uidebatur insula, iam ipsam paucorum improba cupiditas uertit in perniciem. Nam haec annonae caritas in causa est, cur quisque quam possit plurimos e familia dimittat, quo quaeso nisi mendicatum, aut quod generosis animis persuadeas facilius latrocinatum?

Quid quod ad miseram hanc egestatem, atque inopiam adiungitur, importuna luxuries. Nam et ministris nobilium, et opificibus, et ipsis propemodum rusticis, et omnibus denique ordinibus, multum est insolentis apparatus in uestibus, nimius in uictu luxus. Iam ganea, lustra, lupanar, et aliud lupanar tabernae, uinariae, ceruisiariae, postremo tot improbi ludi, alea, charta, fritillus, pila, sphaera, discus, an non haec celeriter exhausta pecunia, recta suos mystas mittunt aliquo latrocinatum?

Has perniciosas pestes eiicite, statuite, ut uillas atque oppida rustica, aut hi restituant qui diruere, aut ea cedant reposituris, atque aedificare uolentibus. Refrenate coemptiones istas diuitum, ac uelut monopolii exercendi licentiam. Pauciores alantur ocio, reddatur agricolatio, lanificium instauretur, ut sit honestum negocium, quo se utiliter exerceat ociosa ista turba, uel quos hactenus inopia fures fecit, uel qui nunc errones aut ociosi sunt ministri, fures nimirum utrique futuri. Certe nisi his malis medemini, frustra iactetis exercitam in uindicanda furta iustitiam, nempe speciosam magis, quam aut iustam aut utilem. Siquidem quum pessime sinitis educari, et mores paulatim ab teneris annis corrumpi, puniendos uidelicet, tum demum quum ea flagitia uiri designent, quorum spem de se perpetuam a pueritia usquam praebuerant, quid aliud quaeso quam facitis fures, et iidem plectitis?

Iam me haec loquente iuris ille consultus interim se ad dicendum composuerat, ac statuerat secum modo illo solenni disputantium uti, qui diligentius repetunt quam respondent, adeo bonam partem laudis ponunt in memoria. Belle, inquit, dixisti profecto, quum sis uidelicet hospes, qui magis audire his de rebus aliquid potueris, quam exacte quicquam cognoscere, id quod ego paucis efficiam perspicuum. Nam primum ordine recensebo quae tu dixisti. deinde ostendam quibus in rebus imposuit tibi nostrarum rerum ignoratio, postremo rationes tuas omnes diluam atque dissoluam. Igitur ut a primo quod sum pollicitus exordiar, quatuor mihi uisus es; Tace inquit Cardinalis; nam haud responsurus paucis uideris qui sic incipias. Quamobrem leuabimus in praesenti te hac respondendi molestia, seruaturi tamen integrum id munus tibi in proximum congressum uestrum, quem (nisi quid impediat, aut te, aut Raphaelem hunc) crastinus dies uelim referat.

Sed interim abs te, mi Raphael, perquam libenter audierim, quare tu furtum putes ultimo supplicio non puniendum quamue aliam poenam ipse statuas, quae magis conducat in publicum. Nam tolerandum ne tu quidem sentis. At si nunc per mortem quoque, tamen in furtum ruitur, proposita semel uitae securitate, quae uis, quis metus posset absterrere maleficos; qui mitigatione supplicii, uelut praemio quodam ad maleficium se inuitatos interpretarentur?

Omnino mihi uidetur inquam pater benignissime homini uitam eripi propter ereptam pecuniam prorsus iniquum esse. Siquidem cum humana uita ne omnibus quidem fortunae possessionibus paria fieri posse arbitror. Quod si laesam iustitiam, si leges uiolatas, hac rependi poena dicant, haud pecuniam; quid ni merito summum illud ius, summa uocetur iniuria! Nam neque legum probanda sunt tam Manliana imperia, ut sicubi in leuissimis parum obtemperetur, illico stringant gladium; neque tam Stoica scita, ut omnia peccata adeo existiment paria, uti nihil iudicent interesse, occidatne aliquis hominem, an nummum ei surripiat, inter quae (si quicquam aequitas ualet) nihil omnino simile aut affine. Deus uetuit occidi quenquam, et nos tam facile occidimus ob ademptam pecuniolam! Quod si quis interpretetur, illo dei iussu interdictam necis potestatem, nisi quatenus humana lex declaret occidendum, quid obstat quo minus homines eodem modo constituant inter se, quatenus stuprum admittendum sit, adulterandum, peierandum! Siquidem quum deus non alienae modo, uerum etiam suae cuique mortis ius ademerit, si hominum inter se consensus de mutua cede, certis placitis consentientium, adeo debet ualere, ut illius praecepti uinculis eximat suos satellites, qui sine ullo exemplo dei, eos interemerint, quos humana sanctio iussit occidi; an non hoc pacto praeceptum illud dei tantum iuris est habiturum, quantum humana iura permiserint? ac fiet nimirum ut ad eundem modum omnibus in rebus statuant homines, quatenus diuina mandata conueniat obseruari. Denique lex Mosaica, quanquam inclemens et aspera; nempe in seruos, et quidem obstinatos lata, tamen pecunia furtum haud morte mulctauit. Ne putemus deum in noua lege clementiae; qua pater imperat filiis maiorem indulsisse nobis inuicem saeuiendi licentiam.

Haec sunt cur non licere putem. Quam uero sit absurdum, atque etiam perniciosum reipublicae furem, atque homicidam ex aequo puniri, nemo est, opinor, qui nesciat. Nempe quum latro conspiciat non minus imminere discriminis duntaxat furti damnato, quam si praeterea conuincatur homicidii, hac una cogitatione impellitur in caedem eius, quem alioqui fuerat tantum spoliaturus. quippe praeterquam quod deprehenso nihil sit plus periculi, est etiam in caede securitas maior, et maior caelandi spes sublato facinoris indice. Itaque dum fures nimis atrociter studemus perterrefacere, in bonorum incitamus perniciem.

Iam quod quaeri solet, quae punitio possit esset commodior; hoc meo iudicio haud paulo facilius est repertu; quam quae possit esse deterior. Cur enim dubitemus eam uiam utilem esse castigandis sceleribus; quam scimus olim tam diu placuisse Romanis administrandae reipublicae peritissimis! Nempe hi magnorum facinorum conuictos in lapidicinas, atque fodienda metalla damnabant, perpetuis adseruandos uinculis.

Quanquam ego quod ad hanc rem attinet, nullius institutum gentis magis probo, quam id quod interea dum peregrinabar, in Perside obseruatum apud uulgo dictos Polyleritas adnotaui, populum neque exiguum, neque imprudenter institutum, et nisi quod tributum quotannis Persarum pendit regi; caetera liberum ac suis permissum legibus. Caeterum quoniam longe ab mari, montibus fere circumdati, et suae terrae nulla in re maligne contenti fructibus, neque adeunt alios saepe, neque adeuntur. tamen ex uetusto more gentis, neque fines prorogare student, et quos habent ab omni facile iniuria, et montes tuentur, et pensio quam rerum potienti persoluunt, immunes prorsus ab militia, haud perinde splendide, atque commode, felicesque magis quam nobiles, aut clari degunt. quippe ne nomine quidem opinor praeterquam conterminis admodum, satis noti.

Ergo apud hos furti qui peraguntur, quod sustulere domino reddunt, non, quod alibi fieri solet, principi; utpote cui tantum iuris esse censent in rem furtiuam quantum ipsi furi; Sin res perierit, precio ex bonis furum confecto ac persoluto tum reliquo uxoribus eorum atque liberis integro, ipsi damnantur in opera, ac nisi atrociter commissum furtum est, neque clauduntur ergastulo, neque gestant compedes, sed liberi, ac soluti in publicis occupantur operibus. detrectantes ac languidius gerentes sese; non tam uinculis cohercent quam excitant uerberibus, strennuam nauantes operam, absunt a contumeliis, noctu tantum nominatim censiti cubiculis includuntur. praeter assiduum laborem nihil incommodi est in uita. Aluntur enim haud duriter qui publicae rei seruiunt, e publico. alibi aliter. Siquidem alicubi quod impenditur in eos ex eleemosyna colligitur, atque ea uia quamquam incerta; tamen ut est ille populus misericors nulla reperitur uberior. alibi reditus quidam publici ad id destinantur. Est ubi certum in eos usus tributum uiritim conferunt. Quin aliquot in locis nullum publicum opus faciunt, sed ut priuatus quisque eget mercenariis, ita illorum cuiuspiam in eum diem operam, stata mercede conducit apud forum, paulo minoris quam quanti liberam fuerat conducturus; praeterea fas est seruilem ignauiam flagris corripere.

Sic fit uti nunquam opere careant; et praeter uictum aliquid quoque die ab singulis publico inferatur aerario. Uno quodam colore uestiuntur et omnes et soli, capillo non abraso uerum paulo supra auriculas attonso, e quarum altera paululum praescinditur. Cibum cuique ab amicis dari, potumque ac sui coloris uestem, licet; pecuniam datam esse danti pariter, atque accipienti capitale, neque minus periculosum etiam homini libero quacunque de causa nummum a damnato recepisse, et seruos item (sic enim damnatos uocant) arma contingere. Suos quaeque regio propria distinguit nota, quam abiecisse capitale est, ut uel extra suos conspici fines, uel cum alterius regionis seruo quicquam esse collocutum. At neque tutior fugae meditatio quam ipsa est fuga. Quin conscium talis fuisse consilii in seruo nex est; in libero seruitus. Contra indici praemia decreta sunt; libero pecunia, seruo libertas. utrique uero uenia atque impunitas conscientiae, ne quando persequi malum consilium quam poenitere sit tutius.

Huius rei haec lex atque hic ordo est, quem dixi. qui quantum habeat humanitatis et commodi, facile patet. quando sic irascitur, ut uitia perimat seruatis hominibus, atque ita tractatis, ut bonos esse necesse sit. et quantum ante damni dederunt, tantum reliqua uita resartiant.

Porro ne ad pristinos relabantur mores, adeo nullus est metus, ut uiatores quoque quibus iter aliquo institutum est, non aliis uiae ducibus sese tutioreis arbitrentur, quam seruis illis ad quamque regionem subinde commutatis. Nempe ad perpetrandum latrocinium nihil habent usquam non importunum: manus inermes; pecunia tantum sceleris index; deprehenso parata uindicta; neque spes ulla prorsus fugiendi quoquam. Quo enim pacto falleret ac tegeret fugam; homo nulla uestium parte populo similis; nisi abeat nudus! quin sic quoque fugientem proderet auricula. At ne inito saltem consilio coniurent in rempublicam id demum scilicet periculum est. quasi in tantam uenire spem ulla possit uicinia non tentatis ac sollicitatis ante multarum regionum seruitiis. quae tantum absunt a facultate conspirandi; ut ne conuenire quidem; et colloqui aut salutare se mutuo liceat; ut credantur interim id consilium intrepide credituri suis; quod reticentibus periculosum, prodentibus maximo esse bono sciant. Quum contra nemo sit prorsus exspes, obediendo ac perferendo, bonamque de se prebendo spem, emendatioris in posterum uitae, posse his modis fieri, ut libertatem aliquando recuperet. quippe nullo non anno restitutis aliquot commendatione patientiae.

Haec quum dixissem atque adiecissem nihil mihi uideri causae, quare non hic modus haberi uel in Anglia possit, multo maiore cum fructu, quam illa iustitia, quam iuris ille peritus tantopere laudauerat, Sub haec ille, nempe iureconsultus, Nunquam inquit istud sic stabiliri queat in Anglia, ut non in summum discrimen adducat rempublicam et simul haec dicens, commouit caput, ac distorsit labrum, atque ita conticuit. Et omnes qui aderant, pedibus in eius ibant sententiam.

Tum Cardinalis non est, inquit, procliue diuinare, commodene an secus res cessura sit, nullo prorsus facto periculo. Verum si pronuntiata mortis sententia, differri executionem iubeat princeps, atque hunc experiatur morem, cohibitis asylorum priuilegiis. Tum uero si res comprobetur euentu esse utilis, rectum fuerit eam stabiliri. alioqui tunc quoque afficere supplicio eos, qui sunt ante damnati, neque minus e republica fuerit, neque magis iniustum, quam si nunc idem fieret, nec ullum interea nasci ex ea re potest periculum. Quin mihi certe uidentur errones quoque ad eundem posse modum non pessime tractari, in quos hactenus tam multis aeditis legibus, nihil promouimus tamen.

Haec ubi dixit Cardinalis, quae me narrante contempserant omnes, eadem nemo non certatim laudibus est prosequutus, maxime tamen illud de erronibus, quoniam hoc ab ipso adiectum est.

Nescio an quae sunt secuta silere prestiterit. erant enim redicula, sed narrabo tamen. nam non erant mala, et aliquid ad hanc rem pertinebant.

Adstabat forte parasitus quidam, qui uideri uolebat imitari morionem, sed ita simulabat, ut propior uero esset, tam frigidis dictis captans risum, ut ipse saepius, quam dicta sua rideretur. Excidebant homini tamen interdum quaedam, adeo non absurda, ut fidem adagio facerent, crebro iactu iaci aliquando Is Uenerem. ergo, dicente quodam e conuiuis; Iam meo sermone bene prouisum esse furibus, atque a Cardinale etiam cautum de erronibus, restare nunc uti his praeterea consuleretur publicitus, quos ad egestatem morbus aut senectus impulisset, atque ad labores unde uiui possit, reddidisset impotes. Sine, inquit, me. nam ego et hoc recte ut fiat uidero. Etenim hoc genus hominum misere cupio aliquo e conspectu amoliri meo, ita me male uexarunt saepe, cum querulis illis opplorationibus flagitarent pecuniam, quas nunquam tamen tam commode potuerunt occinere, ut nummum a me extorquerent. Quippe semper alterum euenit, ut aut non libeat dare, aut ne liceat quidem, quando nihil est quod detur. Itaque nunc coeperunt sapere. nam ne perdant operam, ubi me praeterire uident, praetermittunt taciti, ita nihil a me sperant amplius, non hercule magis quam si essem sacerdos. Sed illos ego mendicos omnes lata lege distribui ac dispartiri iubeo in Benedictinorum coenobia, et fieri laicos ut uocant monachos; Mulieres moniales esse impero. Subrisit Cardinalis et approbat ioco, caeteri etiam serio.

Caeterum Theologus quidam frater hoc dicto in sacerdotes ac monachos adeo est exhilaratus, ut iam ipse quoque coeperit ludere homo alioqui prope ad toruitatem grauis. At ne sic quidem, inquit, extricaberis a mendicis, nisi nobis quoque prospexeris fratribus. Atqui, inquit Parasitus, hoc iam curatum est. Nam Cardinalis egregie prospexit uobis quum statueret de cohercendis, atque opere exercendis erronibus. nam uos estis errones maximi.

Hoc quoque dictum, quum coniectis in Cardinalem oculis eum uiderent non abnuere, coeperunt onmes non illibenter arripere, excepto fratre. Nam is (neque equidem miror) tali perfusus aceto, sic indignatus est, atque incanduit, ut nec a conuiciis quidem potuerit temperare; hominem uocauit nebulonem, detractorem, susurronem, et filium perditionis, minas interim terribiles citans e scriptura sacra. Iam scurra serio scurrari coepit. et erat plane in sua palaestra. Noli, inquit, irasci bone frater, scriptum est, in patientia uestra possidebitis animas uestras. Rursum frater (referam enim ipsius uerba) non irascor, inquit furcifer, uel saltem non pecco. Nam Psalmista dicit, Irascimini et nolite peccare.

Admonitus deinde frater a Cardinale suauiter, ut suos affectus compesceret, Non domine, inquit, ego loquor nisi ex bono zelo sicut debeo, Nam uiri sancti habuerunt bonum zelum, unde dicitur, Zelus domus tuae comedit me, et canitur in ecclesiis: Irrisores Helizei, dum conscendit domum dei, zelus calui sentiunt; sicut fortasse sentiet iste derisor, scurra, ribaldus. Facis inquit, Cardinalis bono fortassis affectu, sed mihi uideris facturus, nescio an sanctius, certe sapientius, si te ita compares, ne cum homine stulto et ridiculo ridiculum tibi certamen instituas, Non domine inquit, non facerem sapientius. Nam Solomon ipse sapientissimus dicit: Responde stulto secundum stultitiam eius, sicut ego nunc facio, et demonstro ei foueam in quam cadet, nisi bene praecaueat. Nam si multi irrisores Helizei, qui erat tantum unus caluus, senserunt zelus calui, quanto magis sentiet unus derisor multorum fratrum, in quibus sunt multi calui! et etiam habemus bullam Papalem, per quam omnes qui derident nos, sunt excommunicati. Cardinalis, ubi uidit nullum fieri finem, nutu ablegato parasito, ac aliam in rem commodum uerso sermone, paulo post surgit e mensa, atque audiendis clientum negotiis dedit se, nosque dimisit.

En mi More, quam longo te sermone oneraui, quod tam diu facere plane puduisset me, nisi tu et cupide flagitasses, et sic uidereris audire, tanquam nolles quicquam eius confabulationis omitti, quae quanquam aliquanto perstrictius, narranda tamen mihi fuit omnino propter eorum iudicium, qui quae me dicente spreuerant, eadem rursus euestigio non improbante Cardinale, etiam ipsi comprobarunt, usque adeo assentantes ei, ut parasiti quoque eius inuentis, quae dominus per iocum non aspernabatur, adblandirentur et serio propemodum admitterent. Ut hinc possis aestimare quanti me ac mea consilia aulici forent aestimaturi.

Profecto, mi Raphael, inquam, magna me affecisti uoluptate, ita sunt abs te dicta prudenter simul et lepide omnia, praeterea uisus mihi interim sum, non solum in patria uersari, uerum etiam repuerascere quodammodo iucunda recordatione Cardinalis illius, in cuius aula puer sum educatus. cuius uiri memoriae quod tu tam impense faues, non credas mi Raphael quanto mihi sis effectus hoc nomine charior, cum esses alioqui charissimus. Caeterum non possum adhuc ullo pacto meam demutare sententiam, quin te plane putem, si animum inducas tuum, uti ne ab aulis principum abhorreas, in publicum posse te tuis consiliis plurimum boni conferre. quare nihil magis incumbit tuo, hoc est boni uiri, officio. Siquidem cum tuus censeat Plato. respublicas ita demum futuras esse felices, si aut regnent philosophi, aut reges philosophentur, quam procul aberit felicitas, si philosophi regibus nec dignentur saltem suum impartiri consilium! Non sunt, inquit ille, tam ingrati, quin id libenter facerent, imo multi libris aeditis iam fecerunt, si hii qui rerum potiuntur essent parati, bene consultis parere. Sed bene haud dubie praeuidit Plato, nisi reges philosophentur ipsi, nunquam futurum, ut peruersis opinionibus a pueris imbuti, atque infecti penitus philosophantium comprobent consilia; quod ipse quoque experiebatur apud Dionysium. An non me putas, si apud aliquem regum decreta sana proponerem, et perniciosa malorum semina, conarer illi euellere, protinus aut eiiciendum aut habendum ludibrio?

Age, finge me apud regem esse Gallorum, atque in eius considere consilio, dum in secretissimo secessu praesidente rege ipso, in corona prudentissimorum hominum, magnis agitur studiis, quibus artibus ac machinamentis Mediolanum retineat, ac fugitiuam illam Neapolim ad se retrahat; postea uero euertat Uenetos, ac totam Italiam subiiciat sibi. deinde Flandros Brabantos, totam postremo Burgundiam suae faciat ditionis. Atque alias praeterea gentes, quarum regnum iam olim animo inuasit. Hic dum alius suadet feriendum cum Uenetis foedus tantisper duraturum, dum ipsis fuerit commodum, cum illis communicandum consilium. quin deponendam quoque apud eosdem aliquam praedae partem, quam rebus ex sententia peractis repetat, dum alius consulit conducendos Germanos, alius pecunia demulcendos Alius Eluetios. aduersus numen imperatoriae maiestatis, auro, uelut anathemate, propitiandum. Dum alii uidetur cum Arragonum rege componendas esse res, et alieno Nauariae regno, uelut pacis authoramento cedendum; Alius interim censet Castelliae principem aliqua spe affinitatis irretiendum, atque aulicos nobiles aliquot in suam factionem certa pensione esse pertrahendos. Dum maximus omnium nodus occurrit, quid statuendum interim de Anglia sit. Caeterum de pace tractandum tamen, et constringenda firmissimis uinculis, semper infirma societas, amici uocentur, suspiciantur ut inimici. Habendos igitur paratos, uelut in statione Scotos, ad omnem intentos occasionem, si quid se commoueant Angli protinus immittendos. Ad haec fouendum exulem nobilem aliquem occulte, namque id aperte ne fiat prohibent foedera, qui id regnum sibi deberi contendat, ut ea uelut ansa contineat, suspectum sibi principem. Hic, inquam, in tanto rerum molimine, tot egregiis uiris ad bellum sua certatim consilia conferentibus, si ego homuncio surgam, ac uerti iubeam uela, omittendam Italiam censeam et domi dicam esse manendum, unum Galliae regnum fere maius esse, quam ut commode possit ab uno administrari, ne sibi putet rex de aliis adiiciendis esse cogitandum. Tum si illis proponerem decreta Achoriorum populi, Utopiensium insulae ad Euronoton oppositi, qui quum olim bellum gessissent, ut regi suo aliud obtinerent regnum, quod affinitatis antiquae causa sibi contendebat haereditate deberi, consequuti tandem id, ubi uiderunt nihilo sibi minus esse molestiae in retinendo, quam in quaerendo pertulerunt, uerum assidua pullulare semina, uel internae rebellionis, uel externae incursionis, in deditos ita semper aut pro illis, aut contra pugnandum, nunquam dari facultatem dimittendi exercitus, compilari interim se, efferri foras pecuniam, alienae gloriolae suum impendi sanguinem, pacem nihilo tutiorem, domi corruptos bello mores, imbibitam latrocinandi libidinem, confirmatam caedibus audaciam, leges esse contemptui, quod rex in duorum curam regnorum distractus, minus in utrumuis animum posset intendere. Cum uiderent alioqui tantis malis nullum finem fore, inito tandem consilio, regi suo humanissime fecerunt optionem retinendi utrius regni uellet. nam utriusque non fore potestatem, se plures esse, quam qui a dimidiato possint rege gubernari, quum nemo sit libenter admissurus mulionem sibi cum alio communem. Ita coactus est ille bonus princeps, nouo regno cuipiam ex amicis relicto (qui breui etiam post eiectus est) antiquo esse contentus. Praeterea si ostenderem omnes hos conatus bellorum, quibus tot nationes eius causa tumultuarentur, quum thesauros eius exhausissent, ac destruxissent populum, aliqua tandem fortuna frustra cessuros tamen, proinde auitum regnum coleret, ornaret quantum posset, et faceret quam florentissimum. Amet suos et ametur a suis, cum his una uiuat, imperetque suauiter, atque alia regna ualere sinat, quando id quod nunc ei contigisset, satis amplum superque esset. hanc orationem quibus auribus mi More, putas excipiendam? Profecto non ualde pronis inquam.

Pergamus ergo inquit, si consiliariis cum rege quopiam tractantibus, et comminiscentibus quibus technis ei queant coaceruare thesauros, dum unus intendendam consulit aestimationem monetae, quum ipsi sit eroganda pecunia. deiiciendam rursus infra iustum, quum fuerit corroganda. uti et multum aeris paruo dissoluat, et pro paruo multum recipiat; Dum alius suadet ut bellum simulet, atque eo praetextu coacta pecunia cum uisum erit, faciat pacem, sanctis cerimoniis, quo plebeculae oculis fiat praestigium, miseratus uidelicet humanum sanguinem princeps pius; Dum alius ei suggerit in mentem, antiquas quasdam, et tineis adesas leges, longa desuetudine antiquatas, quas quod nemo latas meminisset, omnes sint transgressi, earum ergo mulctas iubeat exigi, nullum uberiorem prouentum esse, nullum magis honorificum, utpote qui iustitiae prae se personam ferat; Dum ab alio admonetur, uti sub magnis mulctis multa prohibeat, maxime talia, quae ne fiant, in rem sit populi. post pecunia cum illis dispenset, quorum commodis obstat interdictum, sic et a populo gratiam iniri, et duplex adferri compendium, uel dum hii mulctantur, quos quaestus cupiditas pellexit in casses, uel dum aliis uendit priuilegia, tanto pluris, quanto scilicet fuerit melior princeps, utpote qui grauatim quicquam contra populi commodum priuato cuiquam indulgeat, et ob id non nisi magno precio. Dum alius ei persuadet obstringendos sibi iudices, qui quauis in re pro regio iure disceptent, accersendos praeterea in palatium, atque inuitandos uti coram se de suis rebus disserant, ita nullam causam eius tam aperte iniquam fore, in qua non aliquis eorum uel contradicendi studio, uel pudore dicendi eadem, uel quo gratiam ineant, apud eum aliquam reperiant rimam, qua possit intendi calumnia. Sic dum iudicibus diuersa sentientibus, res per se clarissima disputatur, et ueritas in quaestionem uenit, ansam commodum regi dari, pro suo commodo ius interpretandi. caeteros aut pudore accessuros, aut metu, sic intrepide fertur postea pro tribunali sententia. Neque enim deesse praetextus potest pronuncianti pro principe. Nempe cui satis est aut aequitatem a sua parte esse, aut uerba legis, aut contortum scripti sensum, aut quae legibus denique omnibus praeponderat, apud religiosos iudices principis indisputabilem praerogatiuam. Dum omnes in Crassiano illo consentiunt atque conspirant, Nullam auri uim satis esse principi, cui sit alendus exercitus. praeterea nihil iniuste regem facere, ut maxime etiam uelit posse. Quippe omnia omnium eius esse, ut homines etiam ipsos, tantum uero cuique esse proprium quantum regis benignitas ei non ademerit, quod ipsum ut quam minimum sit, principis multum referre, ut cuius tutamentum in eo situm sit, ne populus diuitiis ac libertate lasciuiat, quod hae res minus patienter ferant dura atque iniusta imperia, quum contra egestas atque inopia retundat animos, ac patientes reddat, adimatque pressis generosos rebellandi spiritus. Hic si ego rursus adsurgens contendam haec consilia omnia regi et inhonesta esse, et perniciosa. Cuius non honor modo, sed securitas quoque in populi magis opibus sita sit quam suis. quos si ostendam, regem sibi deligere sua causa, non regis, uidelicet uti eius labore ac studio ipsi commode uiuant. tutique ab iniuriis. eoque magis ad principem eam pertinere curam, ut populo bene sit suo, quam ut sibi, non aliter ac pastoris officium est, oues potius quam semet pascere, quatenus opilio est. Nam quod populi egestatem censeant pacis praesidium esse, longissime aberrare eos ipsa res docet. Nempe ubi plus rixarum comperias, quam inter mendicos! Quis intentius mutationi rerum studet, quam cui minime placet praesens uitae status! Aut cui denique audacior impetus ad conturbanda omnia, spe alicunde lucrandi, quam cui iam nihil est quod possit perdere! Quod si rex aliquis adeo aut contemptus esset, aut inuisus suis, ut aliter eos continere in officio non possit, nisi contumeliis, compilatione, et sectione grassetur, eosque redigat ad mendicitatem, praestiterit illi profecto regno abdicare, quam his retinere artibus, quibus quamquam imperii nomen, retineat, certe amittit maiestatem. Neque enim regiae dignitatis est, imperium in mendicos exercere, sed in opulentos potius, atque felices. Quod ipsum sensit certe uir erecti ac sublimis animi Fabricius, cum responderet malle se imperare diuitibus, quam diuitem esse. Et profecto unum aliquem uoluptate ac deliciis fluere, gementibus undique ac lamentantibus aliis, hoc non est regni, sed carceris esse custodem. Denique ut imperitissimus medicus est, qui morbum nescit nisi morbo curare, ita qui uitam ciuium non nouit alia uia corrigere, quam ademptis uitae commodis, is se nescire fateatur imperare liberis. quin aut inertiam potius mutet suam, aut superbiam. nam his fere uitiis accidit, ut populus eum uel contemnat, uel habeat odio. uiuat innocuus de suo, sumptus ad reditus accommodet, refrenet maleficia, et recta institutione suorum praeueniat potius, quam sinat increscere, quae deinde puniat, leges abrogatas consuetudine haud temere reuocet, praesertim quae diu desitae nunquam desyderatae sunt. neque unquam commissi nomine eiusmodi quicquam capiat, quale priuatum quempiam iudex, uelut iniquum ac uafrum non pateretur accipere. Hic si proponerem illis Macarensium legem, qui et ipsi non longe admodum absunt ab Utopia, quorum rex quo primum die auspicatur imperium, magnis adhibitis sacrificiis iurijurando astringitur, nunquam se uno tempore supra mille auri pondo in thesauris habiturum, aut argenti, quantum eius auri precium aequet. Hanc legem ferunt ab optimo quodam rege institutam, cui maiori curae fuit patriae commodum, quam diuitiae suae, uelut obicem aceruandae pecuniae tantae, quanta faceret inopiam eius in populo. Nempe eum thesaurum uidebat suffecturum, siue regi aduersus rebelleis, siue regno aduersus hostium incursiones esset confligendum. Caeterum minorem esse quam ut animos faciat inuadendi aliena. quae potissima condendae legis causa fuit. Proxima quod sic prospectum putauit, ne desit pecunia, quae in quotidiana ciuium commutatione uersetur, et quum regi necesse est erogare, quicquid thesauro supra legitimum accreuit modum, non quaesiturum censuit occasiones iniuriae. Talis rex et malis erit formidini, et a bonis amabitur. Haec ergo atque huiusmodi si ingererem apud homines in contrariam partem uehementer inclinatos, quam surdis essem narraturus fabulam?

Surdissimis inquam, haud dubie. neque hercule miror, neque mihi uidentur (ut uere dicam) huiusmodi sermones ingerendi, aut talia danda consilia, quae certus sis nunquam admissum iri. Quid enim prodesse possit, aut quomodo in illorum pectus influere sermo tam insolens, quorum praeoccupauit animos, atque insedit penitus diuersa persuasio? Apud amiculos in familiari colloquio non insuauis est haec philosophia scholastica.

Hoc est, inquit ille, quod dicebam non esse apud principes locum philosophiae. Imo inquam est uerum, non huic scholasticae, quae quiduis putet ubiuis conuenire, sed est alia philosophia ciuilior, quae suam nouit scenam, eique sese accommodans, in ea fabula quae in manibus est, suas partes concinne et cum decoro tutatur. Hac utendum est tibi. Alioquin dum agitur quaepiam Plauti comoedia, nugantibus inter se uernulis, si tu in proscenium prodeas habitu philosophico, et recenseas ex Octauia locum in quo Seneca disputat cum Nerone. nonne praestiterit egisse mutam personam, quam aliena recitando talem fecisse tragicomoediam! Corruperis enim, peruerterisque praesentem fabulam, dum diuersa permisces, etiam si ea quae tu affers meliora fuerint. Quaecunque fabula in manu est, eam age quam potes optime. neque ideo totam perturbes, quod tibi in mentem uenit alterius, quae sit lepidior.

Sic est in Republica sic in consultationibus principum. Si radicitus euelli non possint opiniones prauae, nec receptis usu uitiis mederi queas, ex animi tui sententia, non ideo tamen deserenda Respublica est, et in tempestate nauis destituenda est, quoniam uentos inhibere non possis. at neque insuetus et insolens sermo inculcandus, quem scias apud diuersa persuasos pondus non habiturum, sed obliquo ductu conandum est, atque adnitendum tibi, uti pro tua uirili omnia tractes commode. et quod in bonum nequis uertere, efficias saltem, ut sit quam minime malum. Nam ut omnia bene sint, fieri non potest, nisi omnes boni sint, quod ad aliquot abhinc annos adhuc non expecto.

Hac, inquit, arte nihil fieret aliud, quam ne dum aliorum furori mederi studeo, ipse cum illis insaniam. Nam si uera loqui uolo, talia loquar necesse est. Caeterum falsa loqui, sitne philosophi nescio, certe non est meum. Quanquam ille meus sermo ut fuerit fortasse ingratus illis, atque molestus, ita non uideo cur uideri debeat usque ad ineptias insolens. Quod si aut ea dicerem, quae fingit Plato in sua Republica aut ea quae faciunt Utopienses in sua, haec quamquam essent, ut certe sunt, meliora, tamen aliena uideri possint, quod hic singulorum priuatae sunt possessiones, illic omnia sunt communia.

Mea uero oratio, nisi quod ad eos qui statuissent secum, ruere diuersa uia praecipites, iucundus esse non potest, qui reuocet ac praemonstret pericula, alioquin quid habuit, quod non ubiuis dici, uel conueniat, uel oporteat? Equidem si omittenda sunt omnia tanquam insolentia atque absurda, quaecunque peruersi mores hominum fecerunt, ut uideri possint aliena, dissimulemus oportet, apud Christianos, pleraque omnia quae Christus docuit, ac dissimulari usqueadeo uetuit, ut ea quoque quae ipse in aures insusurrasset suis, palam in tectis iusserit praedicari. Quorum maxima pars ab istis moribus longe est alienior, quam mea fuit oratio. Nisi quod concionatores homines callidi, tuum illud consilium secuti puto, quando mores suos homines ad Christi normam grauatim paterentur aptari, doctrinam eius uelut regulam plumbeam accommodauerunt ad mores, ut aliquo saltem pacto coniungerentur scilicet. qua re nihil uideo quid profecerint, nisi ut securius liceat esse malos, atque ipse profecto tantundem proficiam in consiliis principum. Nam aut diuersa sentiam, quod perinde fuerit, ac si nihil sentiam, aut eadem, et ipsorum adiutor sim, ut inquit Mitio Terentianus, insaniae. Nam obliquus ille ductus tuus non uideo quid sibi uelit, quo censes adnitendum, si non possint omnia reddi bona, tamen ut tractentur commode, fiantque, quoad licet, quam minime mala. Quippe non est ibi dissimulandi locus, nec licet conniuere. approbanda sunt aperte pessima consilia, et decretis pestilentissimis subscribendum est. Speculatoris uice fuerit, ac pene proditoris, etiam qui improbe consulta maligne laudauerit.

Porro nihil occurrit, in quo prodesse quicquam possis, in eos delatus collegas, qui uel optimum uirum facilius corruperint, quam ipsi corrigantur, quorum peruersa consuetudine uel deprauaberis, uel ipse integer atque innocens, alienae malitiae, stultitiaeque praetexeris, tantum abest ut aliquid possit in melius obliquo illo ductu conuertere.

Quam ob rem pulcherrima similitudine declarat Plato, cur merito sapientes abstineant a capessenda Quippe Republica. quum populum uideant in plateas effusum assiduis imbribus perfundi, nec persuadere queant illis, ut se subducant pluuiae, tectaque subeant. gnari nihil profuturos sese si exeant, quam ut una compluantur, semet intra tecta continent habentes satis, quando alienae stultitiae non possunt mederi, si ipsi saltem sint in tuto.

Quanquam profecto mi More (ut ea uere dicam, quae meus animus fert) mihi uidetur ubicunque priuatae sunt possessiones, ubi omnes omnia pecuniis metiuntur, ibi uix unquam posse fieri, ut cum Republica aut iuste agatur, aut prospere, nisi uel ibi sentias agi iuste, ubi optima quaeque perueniunt ad pessimos, uel ibi feliciter, ubi omnia diuiduntur in paucissimos, nec illos habitos undecunque commode, caeteris uero plane miseris.

Quam ob rem quum apud animum meum reputo, prudentissima atque sanctissima instituta Utopiensium, apud quos tam paucis legibus, tam commode res administrantur, ut et uirtuti precium sit, et tamen aequatis rebus omnia abundent omnibus, tum ubi his eorum moribus ex aduerso comparo, tot nationes alias, semper ordinantes, nec ullam satis ordinatam unquam, earum omnium in quibus quod quisque nactus fuerit, suum uocat priuatum, quorum tam multae indies conditae leges non sufficiunt, uel ut consequatur quisquam, uel ut tueatur, uel ut satis internoscat ab alieno, illud quod suum inuicem quisque priuatum nominat, id quod facile indicant infinita illa tam assidue nascentia, quam nunquam finienda litigia. haec inquam, dum apud me consydero, aequior Platoni fio, minusque demiror, dedignatum illis leges ferre ullas, qui recusabant eas quibus ex aequo omnes omnia partirentur commoda. Siquidem facile praeuidit homo prudentissimus, unam atque unicam illam esse uiam ad salutem publicam, si rerum indicatur aequalitas, quae nescio an unquam possit obseruari, ubi sua sunt singulorum propria. Nam quum certis titulis, quisque quantum potest, ad se conuertit, quantacumque fuerit rerum copia, eam omnem pauci inter se partiti, reliquis relinquunt inopiam, fereque accidit, ut alteri sint alterorum sorte dignissimi, quum illi sint rapaces, improbi atque inutiles, contra hi modesti uiri, ac simplices, et cotidiana industria, in publicum quam in semet benigniores.

Adeo mihi certe persuadeo, res aequabili ac iusta aliqua ratione distribui, aut feliciter agi cum rebus mortalium, nisi sublata prorsus proprietate, non posse. Sed manente illa, mansuram semper apud multo maximam, multoque optimam hominum partem, egestatis et erumnarum anxiam atque ineuitabilem sarcinam. Quam ut fateor leuari aliquantulum posse, sic tolli plane contendo non posse. Nempe si statuatur ne quis supra certum agri modum possideat, et uti sit legitimus cuique census pecuniae, si fuerit legibus quibusdam cautum, ut neque sit princeps nimium potens, neque populus nimis insolens, Tum magistratus ne ambiantur, neu dentur uenum, aut sumptus in illis fieri sit necesse, alioquin et occasio datur per fraudem ac rapinas sarciendae pecuniae, et fit necessitas eis muneribus praeficiendi diuites, quae potius fuerant administranda prudentibus. talibus inquam legibus, quemadmodum aegra assiduis solent fomentis fulciri corpora deploratae ualetudinis, ita haec quoque mala leniri queant, ac mitigari. ut sanentur uero atque in bonum redeant habitum, nulla omnino spes est, dum sua cuique sunt propria. Quin dum unius partis curae studes, aliarum uulnus exasperaueris, ita mutuo nascitur ex alterius medela alterius morbus, quando nihil sic adiici cuiquam potest, ut non idem adimatur alii.

At mihi inquam contra uidetur, ibi nunquam commode uiui posse, ubi omnia sint communia. Nam quo pacto suppetat copia rerum, unoquoque ab labore subducente se! utpote quem neque sui quaestus urget ratio, et alienae industriae fiducia reddit segnem. At quum et stimulentur inopia, neque quod quisquam fuerit nactus, id pro suo tueri ulla possit lege, an non necesse est perpetua caede ac seditione laboretur! Sublata praesertim autoritate ac reuerentia magistratuum, cui quis esse locus possit, apud homines taleis, quos inter nullum discrimen est, ne comminisci quidem queo. Non miror inquit, sic uideri tibi, quippe cui eius imago rei, aut nulla succurrit, aut falsa. Uerum si in Utopia fuisses mecum, moresque eorum atque instituta uidisses praesens, ut ego feci, qui plus annis quinque ibi uixi, neque unquam uoluissem inde discedere, nisi ut nouum illum orbem proderem, tum plane faterere, populum recte institutum nusquam alibi te uidisse quam illic.

Atqui profecto inquit Petrus Aegidius, aegre persuadeas mihi, melius institutum populum in nouo illo, quam in hoc noto nobis orbe reperiri, ut in quo neque deteriora ingenia, et uetustiores opinor esse, quam in illo Respublicas et in quibus plurima ad uitam commoda longus inuenit usus, ut ne adiiciam apud nos casu reperta quaedam, quibus excogitandis nullum potuisset ingenium sufficere.

Quod ad uetustatem, inquit ille, rerum attinet publicarum, tum pronunciare posses rectius, si historias illius orbis perlegisses, quibus si fides haberi debet, prius apud eos erant urbes, quam homines apud nos. iam uero quicquid hactenus uel ingenium inuenit, uel casus repperit, hoc utrobique potuit extitisse. Caeterum ego certe puto, ut illis praestemus ingenio, studio tamen atque industria longe a tergo relinquimur. Nam (ut ipsorum habent annales) ante appulsum illuc nostrum de rebus nostris (quos illi uocant Ultraequinoctialeis) nihil unquam quicquam audierant, nisi quod olim annis ab hinc ducentis supra mille, nauis quaedam apud insulam Utopiam naufragio periit, quam tempestas eo detulerat. Eiecti sunt in littus Romani quidam, atque Aegyptii, qui postea nunquam inde discessere.

Hanc unam occasionem, uide quam commodam illis sua fecit industria. Nihil artis erat intra Romanum imperium, unde possit aliquis esse usus, quod non illi aut ab expositis hospitibus didicerint, aut acceptis quaerendi seminibus adinuenerint. tanto bono fuit illis aliquos hinc semel illuc esse delatos. At si qua similis fortuna quempiam antehac illinc huc perpulerit, tam penitus hoc obliteratum est, quam istud quoque forsan excidet posteris, me aliquando illic fuisse. Et ut illi uno statim congressu quicquid a nobis commode inuentum est, fecerunt suum; Sic diu futurum puto, priusquam nos accipiamus quicquam quod apud illos melius quam nobis est institutum. Quod unum maxime esse reor in causa, cur quum neque ingenio, neque opibus inferiores simus eis, ipsorum tamen res quam nostra prudentius administretur, et felicius efflorescat.

Ergo mi Raphael inquam, quaeso te atque obsecro, describe nobis insulam. nec uelis esse breuis, sed explices ordine, agros, fluuios, urbes, homines, mores, instituta, leges, ac denique omnia, quae nos putes uelle cognoscere. putabis autem uelle quicquid adhuc nescimus. Nihil inquit faciam libentius. Nam haec in promptu habeo. Sed res ocium poscit. Eamus ergo, inquam, intro pransum, mox tempus nostro arbitratu sumemus. Fiat, inquit. Ita ingressi prandemus.

Pransi, in eundem reuersi locum, in eodem sedili consedimus, ac iussis ministris ne quis interpellaret, ego ac Petrus Aegidius hortamur Raphaelem, ut praestet quod erat pollicitus. Is ergo ubi nos uidit intentos, atque auidos audiendi, quum paulisper tacitus et cogitabundus assedisset, hunc in modum exorsus est.

PRIMI LIBRI FINIS.




[  LIBER SECUNDUS  ]


Sermonis quem Raphael Hythlodaeus de optimo reipublicae statu habuit, liber secundus, per Thomam Morum ciuem et uicecomitem Londinensem.

Utopiensium insula in media sui parte (nam hac latissima est) millia passuum ducenta porrigitur, magnumque per insulae spatium non multo angustior, fines uersus paulatim utrinque tenuatur. hi uelut circunducti circino quingentorum ambitu millium, insulam totam in lunae speciem renascentis effigiant. Cuius cornua fretum interfluens, millibus passuum plus minus undecim dirimit, ac per ingens inane diffusum, circumiectu undique terrae prohibitis uentis, uasti in morem lacus stagnans magis quam saeuiens, omnem prope eius terrae aluum pro portu facit. magnoque hominum usu naues quaqua uersus transmittit. fauces hinc uadis, inde saxis formidolosae. In medio ferme interstitio una rupes eminet, eoque innoxia, cui inaedificatam turrim praesidio tenent, caeterae latentes et insidiosae. Canales solis ipsis noti, atque ideo non temere accidit, uti exterus quisquam hunc in sinum, nisi Utopiano duce, penetret, ut in quem uix ipsis tutus ingressus est, nisi signis quibusdam e litore uiam regentibus. His in diuersa translatis loca, hostium quamlibet numerosam classem facile in perniciem traherent. Ab altera parte non infrequentes portus. At ubique descensus in terram ita natura munitus, aut arte, ut ingentes copiae paucis inde queant propugnatoribus arceri.

Caeterum uti fertur, utique ipsa loci facies prae se fert, ea tellus olim non ambiebatur mari. Sed Utopus cuius utpote uictoris nomen refert insula, Nam ante id temporis Abraxa dicebatur, quique rudem atque agrestem turbam ad id quo nunc caeteros prope mortales antecellit cultus, humanitatisque perduxit, primo protinus appulsu uictoria potitus, passuum milia quindecim, qua parte tellus continenti adhaesit, exscindendum curauit, ac mare circum terram duxit. Quumque ad id operis non incolas modo coegisset (ne contumeliae loco laborem ducerent) sed suos praeterea milites omnes adiungeret, in tantam hominum multitudinem opere distributo incredibili celeritate res perfecta; finitimos (qui initio uanitatem incoepti riserant) admiratione successus ac terrore perculerit.

Insula ciuitates habet quatuor et quinquaginta spatiosas omnes ac magnificas lingua, moribus, institutis, legibus, prorsus iisdem, idem situs omnium, eadem ubique quatenus per locum licet, rerum facies. Harum quae proximae inter se sunt millia quatuor ac uiginti separant. Nulla rursus est tam deserta, e qua non ad aliam urbem pedibus queat unius itinere diei perueniri.

Ciues quaque ex urbe terni senes ac rerum periti tractatum de rebus insulae communibus, quotannis conueniunt Nam Amaurotum. (ea urbs quod tanquam in umbilico terrae sita maxime iacet omnium partium legatis opportuna) prima, princepsque habetur. Agri ita commode ciuitatibus assignati sunt, ut ab nulla parte minus soli quam duodecim passuum millia una quaeuis habeat. ab aliqua multo etiam amplius, uidelicet qua parte longius urbes inter se disiunguntur. Nulli urbi cupido promouendorum finium. Quippe quos habent agricolas magis eorum se, quam dominos putant.

Habent ruri per omnes agros commode dispositas domos, rusticis instrumentis instructas. Hae habitantur ciuibus per uices eo commigrantibus. Nulla familia rustica in uiris mulieribusque pauciores habet, quam quadraginta praeter duos ascriptitios seruos, quibus pater materque familias graues ac maturi praeficiuntur, et singulis tricenis familiis phylarchus unus. E quaque familia uiginti quotannis in urbem remigrant, hi qui biennium ruri compleuere. In horum locum totidem recentes ex urbe subrogantur, ut ab his qui annum ibi fuere. atque ideo rusticarum peritiores rerum, instituantur, alios anno sequente docturi, ne si pariter omnes ibi noui, agricolationisque rudes essent, aliquid in annona per imperitiam peccaretur. Is innouandorum agricolarum mos, et si solennis sit, ne quisquam inuitus asperiorem uitam cogatur continuare diutius, multi tamen quos rusticae rei studium natura delectat, plures sibi annos impetrant. Agricolae terram colunt, nutriunt animalia, ligna comparant, atque in urbem qua commodum est, terra, mariue conuehunt. Pullorum infinitam educant multitudinem, mirabili artificio. Neque enim incubant oua gallinae, sed magnum eorum numerum calore quodam aequabili fouentes animant, educantque, hi simul atque e testa prodiere, homines, uice matrum comitantur, et agnoscunt.

Equos alunt perquam paucos, nec nisi ferocientes, neque alium in usum quam exercendae rebus equestribus iuuentuti. Nam omnem, seu colendi, seu uehendi laborem, boues obeunt, quos (ut fatentur) equis impetu cedere, sic patientia uincere, nec tot obnoxios morbis putant, ad haec minore impendio, et operae, et sumptus ali, ac denique laboribus emeritos, in cibum tandem usui esse.

Semente in solum panem utuntur. Nam aut uuarum uinum bibunt, aut pomorum, pirorumue, aut denique aquam nonnunquam meram, saepe etiam, qua mel, aut glycyrizam incoxerint, cuius haud exiguam habent copiam. Quum exploratum habeant (habent enim certissimum) quantum annonae consumat urbs, et circuniectus urbi conuentus, tamen multo amplius et sementis faciunt, et pecudum educant, quam quod in suos usus sufficiat, reliquum impartituri finitimis. Quibuscunque rebus opus est, quae res ruri non habentur, eam suppellectilem omnem ab urbe petunt, et sine ulla rerum commutatione, a magistratibus urbanis nullo negocio consequuntur. Nam illo singulo quoque mense, plerique ad festum diem conueniunt. Quum frumentandi dies instat, magistratibus urbanis agricolarum phylarchi denunciant, quantum ciuium numerum ad se mitti conueniat, quae multitudo frumentatorum, quum ad ipsum diem opportune adsit, uno prope sereno die tota frumentatione defunguntur.


De urbibus, ac nominatim de Amauroto

Urbium qui unam norit, omnes nouerit, ita sunt inter se (quatenus loci natura non obstat) omnino similes. Depingam igitur unam quampiam (neque enim admodum refert quam) Sed quam potius, quam Amaurotum! qua nec ulla dignior est, quippe cui senatus gratia reliquae deferunt, nec ulla mihi notior, ut in qua annos quinque perpetuos uixerim.

Situm est igitur Amaurotum, in leni deiectu montis, figura fere quadrata. Nam latitudo eius paulo infra collis incoepta uerticem, millibus passuum duobus ad flumen Anydrum pertinet, secundum ripam aliquanto longior.

Oritur Anydrus milibus octoginta supra Amaurotum, modico fonte, sed aliorum occursu fluminum, atque in his duorum etiam mediocrium auctus, ante urbem ipsam, quingentos in latum passus extenditur, mox adhuc amplior, sexaginta milia prolapsus, excipitur oceano. Hoc toto spacio, quod urbem ac mare interiacet, ac supra urbem quoque aliquot milia, sex horas perpetuas influens aestus, ac refluus alternat celeri flumine. Quum sese pelagus infert, triginta in longum milia, totum Anydri alueum suis occupat undis, profligato retrorsum fluuio. Tum aliquanto ultra liquorem eius salsugine corrumpit, dehinc paulatim dulcescens amnis, syncerus urbem perlabitur, ac refugientem uicissim purus et incorruptus, ad ipsas prope fauces insequitur.

Urbs aduersae fluminis ripae, non pilis ac sublicibus ligneis, sed ex opere lapideo, egregie arcuato ponte, commissa est, ab ea parte, quae longissime distat a mari, quo naues totum id latus urbis possint inoffensae praeteruehi. Habent alium praeterea fluuium, haud magnum quidem illum, sed perquam placidum, ac iucundum. Nam ex eodem scaturiens monte, in quo ciuitas collocatur, mediam illam per deuexa perfluens Anydro miscetur. Eius fluuii caput, fontemque, quod paulo extra urbem nascitur, munimentis amplexi, Amaurotani iunxerunt oppido, ne si qua uis hostium ingruat, intercipi, atque auerti aqua, neue corrumpi queat. Inde canalibus coctilibus, diuersim ad inferiores urbis partes aqua diriuatur, id sicubi locus fieri uetat, cisternis capacibus, collecta pluuia, tantundem usus adfert.

Murus altus, ac latus oppidum cingit, turribus, ac propugnaculis frequens, arida fossa, sed alta, lataque ac ueprium sepibus impedita tribus ab lateribus circumdat moenia, quarto flumen ipsum pro fossa est. Plateae cum ad uecturam, tum aduersus uentos descriptae, commode aedificia neutiquam sordida, quorum longa, et totum per uicum, perpetua series, aduersa domorum fronte conspicitur. has uicorum frontes uia distinguit pedes uiginti lata. Posterioribus aedium partibus, quanta est uici longitudo, hortus adiacet, latus, et uicorum tergis undique circumseptus. Nulla domus est, quae non ut hostium in plateam, ita posticum in hortum habeat. Quin bifores quoque facili tractu manus apertiles, ac dein sua sponte coeuntes, quemuis intromittunt, ita nihil usquam priuati est. Nam domos ipsas uno quoque decennio sorte commutant.

Hos hortos magnifaciunt. in his uineas, fructus, herbas, flores habent. tanto nitore, cultuque, ut nihil fructuosius usquam uiderim, nihil elegantius. qua in re studium eorum, non ipsa uoluptas modo, sed uicorum quoque inuicem de suo cuiusque horti cultu certamen accendit. et certe non aliud quicquam temere urbe tota reperias, siue ad usum ciuium, siue ad uoluptatem commodius. eoque nullius rei, quam huiusmodi hortorum, maiorem habuisse curam uidetur is qui condidit.

Nam totam hanc urbis figuram, iam inde ab initio descriptam ab ipso Utopo ferunt. Sed ornatum, caeterumque cultum, quibus unius aetatem hominis haud suffecturam uidit, posteris adiiciendum reliquit. Itaque scriptum in annalibus habent, quos ab capta usque insula, mille septingentorum, ac sexaginta annorum complectentes historiam, diligenter et religiose perscriptos adseruant, aedes initio humiles, ac ueluti casas, et tuguria fuisse, e quolibet ligno temere factas, parietes luto obductos, culmina in aciem fastigiata stramentis operuerant. At nunc omnis domus uisenda forma tabulatorum trium, parietum facies, aut silice, aut cementis, aut latere coctili constructae, in aluum introrsus congesto rudere. Tecta in planum subducta, quae intritis quibusdam insternunt. nullius impendii, sed ea temperatura, quae nec igni obnoxia sit, et tolerandis tempestatum iniuriis plumbum superet. Uentos a fenestris uitro (nam eius ibi creberrimus usus est) expellunt. Interim etiam lino tenui, quod perlucido oleo, aut succino perlinunt, gemino nimirum commodo. Siquidem ad eum modum fit, ut et plus lucis transmittat, et uentorum minus admittat.


De magistratibus

Triginta quaeque familiae magistratum sibi quotannis eligunt, quem sua prisca lingua Syphograntum uocant, recentiore phylarchum. Syphograntis decem cum suis familiis Traniborus olim, nunc protophylarchus dictus praeficitur.

Syphogranti omnes, qui sunt ducenti, iurati lecturos sese, quem maxime censent utilem, suffragiis occultis renunciant principem unum uidelicet ex his quatuor, quos eis populus nominauit. Nam a quaque urbis quarta parte, selectus unus commendatur senatui. Principis magistratus perpetuus est in omnem illius uitam, nisi tyrannidis affectatae suspicio impediat. Traniboros quotannis eligunt. Caeterum haud temere commutant. Reliqui magistratus omnes annui. Tranibori tertio quoque die, interdum si res postulat saepius, in consilium cum principe ueniunt. De republica consultant. controuersias priuatorum (si quae sunt) quae perquam paucae sunt, mature dirimunt. Syphograntos semper in senatum duos adsciscunt, atque omni die diuersos. cautumque ut ne quid ratum sit quod ad rempublicam pertineat, de quo non tribus in senatu diebus ante agitatum, quam decretum sit. Extra senatum, aut comitia publica de rebus communibus inire consilia capitale habetur. Haec eo ferunt instituta, ne procliue esset, coniuratione principis, ac Tranibororum, oppresso per tyrannidem populo, statum reipublicae mutare. Atque ideo quicquid magni momenti iudicatur, ad Syphograntorum comitia defertur, qui cum suis familiis communicata re, post inter se consultant, ac suum consilium renunciant senatui. Interdum ad totius insulae consilium res defertur.

Quin id quoque moris habet senatus, ut nihil, quo die primum proponitur, eodem disputetur. sed in sequentem senatum differatur, ne quis ubi quod in buccam primum uenerit, temere effutierit, ea potius excogitet postea, quibus decreta tueatur sua, quam quae ex reipublicae usu sint. malitque salutis publicae, quam opinionis de se iacturam facere, peruerso quodam ac praepostero pudore, ne initio parum prospexisse uideatur. Cui prospiciendum initio fuit, ut consulto potius, quam cito loqueretur.


De artificiis

Ars una est omnibus uiris, mulieribusque promiscua agricultura, cuius nemo est expers. Hac a pueritia erudiuntur omnes, partim in schola traditis praeceptis, partim in agros uiciniores urbi, quasi per ludum educti, non intuentes modo, sed per exercitandi corporis occasionem tractantes etiam.

Praeter agriculturam (quae est omnibus, ut dixi, communis) quilibet unam quampiam, tanquam suam docetur, ea est fere aut lanificium, aut operandi lini studium, aut cementariorum, aut fabri, seu ferrarii, seu materiarii artificium. Neque enim aliud est opificium ullum, quod numerum aliquem, dictu dignum occupet illic. Nam uestes, quarum, nisi quod habitu sexus discernitur, et caelibatus a coniugio, una per totam insulam forma est, eademque per omne aeuum perpetua, nec ad oculum indecora, et ad corporis motum habilis, tum ad frigoris aestusque rationem apposita. Eas inquam, quaeque sibi familia conficit. Sed ex aliis illis artibus unusquisque aliquam discit, nec uiri modo, sed mulieres etiam. caeterum hae uelut imbecilliores, leuiora tractant. lanam fere, linumque operantur. uiris artes reliquae magis laboriosae mandantur, maxima ex parte quisque in patriis artibus educatur. nam eo plerique natura feruntur. Quod si quem animus alio trahat, in eius opificii, cuius capitur studio, familiam quampiam adoptione traducitur, cura non a patre modo eius, sed magistratibus etiam praestita, ut graui, atque honesto patrifamilias mancipetur. Quin si quis unam perdoctus artem, aliam praeterea cupiuerit, eodem modo permittitur. Utramque nactus, utram uelit exercet, nisi alterutra ciuitas magis egeat.

Syphograntorum praecipuum ac prope unicum negocium est, curare, ac prospicere, ne quisquam desideat ociosus. Sed uti suae quisque arti sedulo incumbat, nec ab summo mane tamen, ad multam usque noctem perpetuo labore, uelut iumenta, fatigatus. nam ea plusquam seruilis erumna est, quae tamen ubique fere opificum uita est, exceptis Utopiensibus, qui cum in horas uigintiquatuor aequales, diem connumerata nocte diuidant, sex duntaxat operi deputant, tres ante meridiem, a quibus prandium ineunt, atque a prandio duas pomeridianas horas, quum interquieuerint, tres deinde rursus labori datas, coena claudunt. Quum primam horam ab meridie numerent; sub octauam cubitum eunt. horas octo somnus uendicat. Quicquid inter operis horas ac somni cibique medium esset, id suo cuiusque arbitrio permittitur, non quo per luxum, aut segnitiem abutatur, sed quod ab opificio suo liberum, ex animi sententia in aliud quippiam studii bene collocet. has intercapedines plerique impendunt literis. Solenne est enim publicas cotidie lectiones haberi, antelucanis horis, quibus ut intersint, ii dumtaxat adiguntur, qui ad literas nominatim selecti sunt. Caeterum ex omni ordine mares simul, ac foeminae multitudo maxima ad audiendas lectiones, alii alias, prout cuiusque fert natura confluit. Hoc ipsum tempus tamen, si quis arti suae malit insumere quod multis usu uenit (quorum animus in nullius contemplatione disciplinae consurgit) haud prohibetur, quin laudatur quoque, ut utilis reipublicae.

Super coenam tum unam horam ludendo producunt, aestate in hortis, hyeme in aulis illis communibus, in quibus comedunt. Ibi aut musicen exercent, aut se sermone recreant. Aleam atque id genus ineptos ac perniciosos ludos ne cognoscunt quidem, caeterum duos habent in usu ludos, latrunculorum ludo non dissimiles. Alterum numerorum pugnam, in qua numerus numerum praedatur. Alterum in quo collata acie cum uirtutibus uitia confligunt. Quo in ludo perquam scite ostenditur et uitiorum inter se dissidium, et aduersus uirtutes concordia. item quae uitia, quibus se uirtutibus opponant, quibus uiribus aperte oppugnent, quibus machinamentis ab obliquo adoriantur, quo praesidio, uirtutes uitiorum uires infringant, quibus artibus eorum conatus eludant, quibus denique modis alterutra pars uictoriae compos fiat.

Sed hoc loco, ne quid erretis quiddam pressius intuendum est. Etenim quod sex dumtaxat horas in opere sunt, fieri fortasse potest, ut inopiam aliquam putes, necessariarum rerum sequi. Quod tam longe abest ut accidat, ut id temporis ad omnium rerum copiam quae quidem ad uitae uel necessitatem requirantur uel commoditatem non sufficiat modo, sed supersit etiam, id quod uos quoque intelligetis si uobiscum reputetis apud alias gentes, quam magna populi pars iners degit. primum mulieres fere omnes, totius summae dimidium, aut sicubi mulieres negociosae sunt, ibi ut plurimum, earum uice, uiri stertunt. ad haec, sacerdotum ac religiosorum, quos uocant, quanta quamque ociosa turba, adiice diuites omnes maxime praediorum dominos, quos uulgo generosos appellant ac nobiles, his adnumera ipsorum famulitium, totam uidelicet illam cetratorum nebulonum colluuiem. robustos denique ac ualentes mendicos adiunge, morbum quempiam praetexentes inertiae, multo certe pauciores esse quam putaras inuenies eos, quorum labore constant haec omnia quibus mortales utuntur. Expende nunc tecum ex his ipsis quam pauci in necessariis opificiis uersantur. siquidem ubi omnia pecuniis metimur, multas artes necesse est exerceri inanes prorsus ac superfluas, luxus tantum ac libidinis ministras. nam haec ipsa multitudo quae nunc operatur, si partiretur in tam paucas artes, quam paucas commodus naturae usus postulat; in tanta rerum abundantia; quantam nunc esse necesse sit, precia nimirum uiliora forent, quam ut artifices inde uitam tueri suam possent. At si isti omnes quos nunc inertes artes distringunt; ac tota insuper ocio ac desidia languescens turba, quorum unus quiuis earum rerum quae aliorum laboribus suppeditantur; quantum duo earundem operatores consumit; in opera uniuersi atque eadem utilia collocarentur, facile animaduertis; quantulum temporis ad suppeditanda omnia; quae uel necessitatis ratio; uel commoditatis efflagitet (adde uoluptatis etiam quae quidem uera sit ac naturalis) abunde satis superque foret.

Atque id ipsum in Utopia res ipsa perspicuum facit. Nam illic in tota urbe cum adiacente uicinia uix homines quingenti ex omni uirorum ac mulierum numero, quorum aetas ac robur operi sufficit, uacatio permittitur. In hiis syphogranti (quamquam leges eos labore soluerunt) ipsi tamen sese non eximunt; quo facilius exemplo suo reliquos ad labores inuitent. Eadem immunitate gaudent hi; quos commendatione sacerdotum, persuasus populus occultis syphograntorum suffragiis ad perdiscendas disciplinas perpetuam uacationem indulget. Quorum si quis conceptam de se spem fefellerit; ad opifices retruditur, contraque non rarenter usu uenit; ut mechanicus quispiam, subcisiuas illas horas tam gnauiter impendat literis, tantum diligentia proficiat, ut opificio suo exemptus, in literatorum classem prouehatur.

Ex hoc literatorum ordine legati, sacerdotes, Tranibori ac ipse denique deligitur princeps, quem illi prisca ipsorum lingua Barzanem, recentiore Ademum appellant. Reliqua fere multitudo omnis; quum neque ociosa sit; nec inutilibus opificiis occupata, procliuis aestimatio est, quam paucae horae quantum boni operis pariant. ad ea quae commemoraui, hoc praeterea facilitatis accedit quod in necessariis plerisque artibus, minore opera quam aliae gentes, opus habent. Nam primum aedificiorum, aut structura; aut refectio ideo tam multorum assiduam ubique requirit operam, quod quae pater aedificauit; haeres parum frugi, paulatim dilabi sinit, ita quod minimo tueri potuit; successor eius de integro impendio magno cogitur instaurare. quin frequenter etiam quae domus alii ingenti sumptu stetit, hanc alius delicato animo contemnit, eaque neglecta; atque ideo breui collapsa; aliam alibi impensis non minoribus extruit. At apud Utopienses compositis rebus omnibus; et constituta republica rarissime accidit; uti noua collocandis aedibus area deligatur et non modo remedium celeriter praesentibus uitiis adhibetur, sed etiam imminentibus occurritur. Ita fit, ut minimo labore, diutissime perdurent aedificia, et id genus opifices uix habeant interdum quod agant; nisi quod materiam dolare domi et lapides interim quadrare atque aptare iubentur, quo (si quod opus incidat) maturius possit exurgere.

Iam in uestibus uide, quam paucis operis egeant; primum dum in opere sunt; corio neglectim aut pellibus amiciuntur quae in septennium durent. quum procedunt in publicum, superinduunt chlamydem uestem, quae rudiores illas uestes contegat; eius per totam insulam unus color est, atque is natiuus. Itaque lanei panni, non modo multo minus quam usquam alibi sufficit, uerum is ipse quoque multo minoris impendii est, at lini minor est labor, eoque usus crebrior, sed in lineo solus candor, in laneo sola mundicies conspicitur, nullum tenuioris fili precium est. Itaque fit, ut quum alibi nusquam, uni homini quatuor aut quinque togae laneae diuersis coloribus, ac totidem sericiae tunicae sufficiant, delicatioribus paulo ne decem quidem, ibi una quisque contentus est, plerunque in biennium. Quippe nec causa est ulla cur plures affectet, quas consecutus neque aduersus frigus esset munitior, neque uestitu uideretur uel pilo cultior.

Quamobrem quum et omnes utilibus sese artibus exerceant, et ipsarum etiam opera pauciora sufficiant, fit nimirum, ut abundante rerum omnium copia, interdum in reficiendas (si quae detritae sunt) uias publicas immensam multitudinem educant, persaepe etiam quum nec talis cuiuspiam operis usus occurrat, pauciores horas operandi publice denuntient. neque enim superuacaneo labore ciues inuitos exercent magistratus; quandoquidem eius reipublicae institutio hunc unum scopum in primis respicit; ut quoad per publicas necessitates licet; quam plurimum temporis ab seruitio corporis ad animi libertatem cultumque ciuibus uniuersis asseratur. In eo enim sitam uitae felicitatem putant.


De commerciis mutuis

Sed iam quo pacto sese mutuo ciues utantur; quae populi inter se commercia; quaeque sit distribuendarum rerum forma uidetur explicandum. Quum igitur ex familiis constet ciuitas; familias ut plurimum, cognationes efficiunt. Nam foeminae (ubi maturuerint) collocatae maritis; in ipsorum domicilia concedunt. at masculi filii, ac deinceps nepotes; in familia permanent, et parentum antiquissimo parent. nisi prae senecta mente parum ualuerit. tunc enim aetate proximus ei sufficitur.

Uerum ne ciuitas aut fieri infrequentior; aut ultra modum possit increscere, cauetur, ne ulla familia, quarum millia sex, quaeque ciuitas, excepto conuentu, complectitur; pauciores quam decem; pluresue quam sexdecim puberes habeat. Impuberum enim nullus praefiniri numerus potest. Hic modus facile seruatur, transcriptis hiis in rariores familias, qui in plenioribus excrescunt. At si quando in totum plus iusto abundauerit; aliarum urbium suarum infrequentiam sarciunt. Quod si forte per totam insulam plus aequo moles intumuerit, tum ex qualibet urbe descriptis ciuibus in continente proximo ubicumque indigenis agri multum superest, et cultu uacat; coloniam suis ipsorum legibus propagant, ascitis una terrae indigenis si conuiuere secum uelint. Cum uolentibus coniuncti in idem uitae institutum; eosdemque mores, facile coalescunt, idque utriusque populi bono. efficiunt enim suis institutis, ut ea terra, utrisque abunda sit; quae alteris ante parca ac maligna uidebatur. Renuentes ipsorum legibus uiuere, propellunt his finibus quos sibi ipsi describunt. Aduersus repugnantes, bello confligunt. nam eam iustissimam belli causam ducunt, quum populus quispiam eius soli quo ipse non utitur, sed uelut inane ac uacuum possidet, aliis tamen qui ex naturae praescripto inde nutriri debeant, usum ac possessionem interdicat. Si quando ullas ex suis urbibus aliquis casus, eousque imminuerit, ut ex aliis insulae partibus seruato suo cuiusque urbis modo, resarciri non possint (quod bis dumtaxat ab omni aeuo pestis grassante saeuitia fertur contigisse) remigrantibus e colonia ciuibus replentur. Perire enim colonias potius patiuntur, quam ullam ex insulanis urbibus imminui.

Sed ad conuictum ciuium reuertor. Antiquissimus (ut dixi) praeest familae. Ministri sunt uxores maritis, et liberi parentibus, atque in summa minores natu maioribus. Ciuitas omnis in quatuor aequales partes diuiditur. In medio cuiusque partis forum est omnium rerum. Eo in certas domos opera cuiusque familiae conuehuntur, atque in horrea singulae seorsum species distributae sunt. Ab hiis quilibet paterfamilias quibus ipse suique opus habent, petit, ac sine pecunia, sine omni prorsus hostimento quicquid petierit, aufert. Quare enim negetur quicquam! quum et omnium rerum abunde satis sit nec timor ullus subsit, ne quisquam plusquam sit opus, flagitare uelit! Nam cur superuacua petiturus putetur is, qui certum habeat, nihil sibi unquam defuturum! Nempe auidum ac rapacem, aut timor carendi facit, in omni animantum genere, aut in homine sola reddit superbia, quae gloriae sibi ducit, superflua rerum ostentatione caeteros antecellere, quod uitii genus in Utopiensium institutis nullum omnino locum habet.

Adiuncta sunt foris (quae commemoraui) fora cibaria, in quae non olera modo, arborumque fructus et panes comportantur, sed pisces praeterea quadrupedumque et auium quicquid esculentum est, extra urbem locis appositis ubi fluento tabum ac sordes eluantur. Hinc deportant pecudes occisas depuratasque manibus famulorum (nam neque suos ciues patiuntur assuescere laniatu animalium, cuius usu, clementiam humanissimum naturae nostrae affectum paulatim deperire putant, neque sordidum quicquam atque immundum, cuius putredine corruptus aer morbum posset inuehere) perferri in urbem sinunt.

Habet praeterea quilibet uicus, aulas quasdam capaces, aequali ab sese inuicem interuallo distantes, nomine quanque suo cognitas. Has colunt Syphogranti, quarum unicuique triginta familiae uidelicet ab utroque latere quindecim sunt adscriptae, cibum ibi sumpturae. Obsonatores cuiusque aulae, certa hora conueniunt in forum, ac relato suorum numero, cibum petunt.

Sed prima ratio aegrotorum habetur, qui in publicis hospitiis curantur. Nam quatuor habent in ambitu ciuitatis hospitia, paulo extra muros tam capacia ut totidem oppidulis aequari possint, tum ut neque aegrotorum numerus quamlibet magnus anguste collocaretur, et per hoc incommode, tum quo hii qui tali morbo tenerentur, cuius contagio solet ab alio ad alium serpere, longius ab aliorum coetu semoueri possint. Haec hospitia ita sunt instructa, atque omnibus rebus quae ad salutem conferant referta, tum tam tenera ac sedula cura adhibetur, tam assidua medicorum peritissimorum praesentia, ut quum illuc nemo mittatur inuitus, nemo tamen fere in tota urbe sit, qui aduersa ualetudine laborans, non ibi decumbere quam domi suae praeferat. Quum aegrotorum obsonator cibos ex medicorum praescripto receperit, deinceps optima quaeque inter aulas aequabiliter pro suo cuiusque numero distribuuntur, nisi quod principis, pontificis, et Tranibororum respectus habetur, ac legatorum etiam, et exterorum omnium (si qui sunt, qui pauci ac raro sunt) sed hiis quoque cum adsunt, domicilia certa atque instructa parantur.

Ad has aulas prandii, coenaeque statis horis tota syphograntia conuenit, aeneae tubae clangore commonefacta, nisi qui aut in hospitiis, aut domi decumbunt. quanquam nemo prohibetur, postquam aulis est satis factum e foro domum cibum petere. sciunt enim neminem id temere facere, nam et si domi prandere nulli uetitum sit, nemo tamen hoc libenter facit, cum neque honestum habeatur, et stultum sit deterioris parandi prandii sumere laborem, cum lautum atque opiparum praesto apud aulam, tam propinquam sit. In hac aula ministeria omnia in quibus paulo plus sordis, aut laboris est, obeunt serui. Caeterum coquendi, parandique cibi officium, et totius denique instruendi conuiuii solae mulieres exercent, cuiusque uidelicet familiae per uices. Tribus, pluribusue mensis pro numero conuiuarum discumbitur. Uiri ad parietem, foeminae exterius collocantur, ut si quid his subiti oboriatur mali, quod uterum gerentibus interdum solet accidere, imperturbatis ordinibus exurgant, atque inde ad nutrices abeant.

Sedent illae quidem seorsum cum lactentibus in coenaculo quodam ad id destinato, nunquam sine foco atque aqua munda, nec absque cunis interim, ut et reclinare liceat infantulos, et ad ignem cum uelint exemptos fasciis libertate ac ludo reficere. suae quaeque soboli nutrix est, nisi aut mors, aut morbus impediat. id cum accidit, uxores Syphograntorum propere nutricem quaerunt, nec id difficile est. Nam quae id praestare possunt, nulli officio sese offerunt libentius, quoniam et omnes eam misericordiam laude prosequuntur, et qui educatur, nutricem parentis agnoscit loco. In antro nutricum, considunt pueri omnes, qui primum lustrum non expleuere. caeteri impuberes, quo in numero ducunt quicumque sexus alterius utrius intra nubiles annos sunt, aut ministrant discumbentibus, aut qui per aetatem nondum ualent, adstant tamen, atque id summo cum silentio. utrique quod a sedentibus porrigitur, eo uescuntur, nec aliud discretum prandendi tempus habent. In medio primae mensae, qui summus locus est, et cui ($nam ea mensa suprema in parte coenaculi transuersa est) totus conuentus conspicitur, Syphograntus cum uxore considet. His adiunguntur duo ex natu maximis. Sedent enim per omnes mensas quaterni. At si templum in ea Syphograntia situm est, sacerdos, eiusque uxor ita cum Syphogranto sedent ut praesideant. Ab utraque parte collocantur iuniores, post senes rursus, atque hoc pacto per totam domum, et aequales inter se iunguntur, et dissimilibus tamen immiscentur, quod ideo ferunt institutum, ut senum grauitas ac reuerentia (quum nihil ita in mensa fieri, diciue potest, ut eos ab omni parte uicinos effugiat) iuniores ab improba uerborum, gestuumque licentia cohibeat. Ciborum fercula non a primo loco deinceps apponuntur, sed senioribus primum omnibus (quorum insignes loci sunt) optimus quisque cibus infertur. deinde reliquis aequaliter ministratur. At senes lautitias suas (quarum non tanta erat copia, ut posset totam per domum affatim distribui) pro suo arbitratu circunsedentibus impartiuntur. Sic et maioribus natu suus seruatur honos, et commodi tantundem tamen, ad omneis peruenit.

Omne prandium, coenamque ab aliqua lectione auspicantur, quae ad mores faciat, sed breui tamen ne fastidio sit. Ab hac seniores, honestos sermones, sed neque tristes, nec infacetos ingerunt. At nec longis logis totum occupant prandium, quin audiunt libenter iuuenes quoque atque adeo de industria prouocant, quo et indolis cuiusque et ingenii per conuiuii libertatem prodentis sese, capiant experimentum. Prandia breuiuscula sunt, coenae largiores, quod labor illa, has somnus et nocturna quies excipit, quam illi ad salubrem concoctionem magis efficacem putant. Nulla coena sine musica transigitur. nec ullis caret secunda mensa bellariis. odores incendunt, et unguenta spargunt. nihilque non faciunt, quod exhilarare conuiuas possit. sunt enim hanc in partem aliquanto procliuiores, ut nullum uoluptatis genus (ex quo nihil sequatur incommodi) censeant interdictum. Hoc pacto igitur in urbe conuiuunt, at ruri, qui longius ab sese dissiti sunt, omnes domi quisque suae comedunt. nulli enim familiae quicquam ad uictum deest, quippe a quibus id totum uenit, quo uescantur urbici.


De peregrinatione Utopiensium

At si quos aut amicorum alia in urbe commorantium, aut ipsius etiam uidendi loci desyderium coeperit, a Syphograntis ac Traniboris suis ueniam facile impetrant, nisi si quis usus impediat. Mittitur ergo simul, numerus aliquis cum epistola principis, quae et datam peregrinandi copiam testatur, et reditus diem praescribit. Uehiculum datur cum seruo publico, qui agat boues et curet. caeterum nisi mulieres in coetu habeant, uehiculum uelut onus et impedimentum, remittitur. Toto itinere cum nihil secum efferant, nihil defit tamen, ubique enim domi sunt. Si quo in loco diutius uno die commorentur, suam ibi quisque artem exercet, atque ab artis eiusdem opificibus, humanissime tractantur. Si semet autore quisquam extra suos fines uagetur, deprehensus sine principis diplomate, contumeliose habitus, pro fugitiuo reducitur, castigatus acriter. idem ausus denuo, seruitute plectitur.

Quod si quem libido incessat per suae ciuitatis agros palandi, uenia patris et consentiente coniuge, non prohibetur. Sed in quodcunque rus peruenerit, nullus ante cibus datur, quam ante meridianum operis pensum, (aut quantum ante coenam ibi laborari solet) absoluerit. Hac lege quouis intra suae urbis fines ire licet. Erit enim non minus utilis urbi, quam si in urbe esset.

Iam uidetis quam nulla sit usquam ociandi licentia, nullus inertiae praetextus, nulla taberna uinaria, nulla ceruisiaria, nusquam lupanar, nulla corruptelae occasio, nullae latebrae, conciliabulum nullum, sed omnium praesentes oculi necessitatem aut consueti laboris, aut ocii non inhonesti faciunt.

Quem populi morem necesse est omnium rerum copiam sequi. atque ea quum aequabiliter ad omnes perueniat, fit nimirum, ut inops esse nemo aut mendicus possit. In senatu Amaurotico (quem uti dixi terni quotannis omni ex urbe frequentant) ubi primum constiterit; quae res quoque loco abundet, rursum cuius alicubi malignior prouentus fuerit, alterius inopiam, alterius protinus ubertas explet, atque id gratuito faciunt, nihil uicissim ab his recipientes quibus donant. Sed quae de suis rebus unicuipiam urbi dederint, nihil ab ea repetentes, ab alia cui nihil impenderunt, quibus egent accipiunt. Ita tota insula uelut una familia est.

At postquam satis prouisum ipsis est, (quod non antea factum censent, quam in biennium propter anni sequentis euentum prospexerint) tum ex his quae supersunt magnam uim frumenti, mellis, lanae, lini, ligni, cocci, et conchyliorum, uellerum, cerae, seui, corii, ad haec animalium quoque in alias regiones exportant. quarum rerum omnium, septimam partem inopibus eius regionis dono dant, reliquam precio mediocri uenditant, quo ex commercio, non eas modo merces, quibus domi egent, (nam id fere nihil est praeter ferrum) sed argenti atque auri praeterea, magnam uim in patriam reportant. Cuius rei diutina consuetudine supra quam credi possit, ubique iam earum rerum copia abundant. Itaque nunc parum pensi habent, praesente ne pecunia, an in diem uendant, multoque maximam partem habeant in nominibus, in quibus tamen faciendis non priuatorum unquam, sed confectis ex more instrumentis, publicam urbis fidem sequuntur. Ciuitas ubi solutionis dies aduenerit, a priuatis debitoribus exigit creditum, atque in aerarium redigit, eiusque pecuniae quoad ab Utopiensibus repetatur, usura fruitur. Illi maximam partem nunquam repetunt. Nam quae res apud se nullum habet usum, eam ab his auferre, quibus usui est, haud aequum censent. Caeterum si res ita poscat, ut eius aliquam partem alii populo mutuam daturi sint, tum demum poscunt, aut quum bellum gerendum est, quam in rem unam totum illum thesaurum quem habent domi seruant, uti aut extremis in periculis, aut in subitis praesidio sit. potissimum quo milites externos (quos libentius quam suos ciues obiiciunt discrimini) immodico stipendio conducant, gnari multitudine pecuniae hostes ipsos plerunque mercabiles, et uel proditione, uel infestis etiam signis inter se committi. Hanc ob causam inaestimabilem thesaurum seruant, at non ut thesaurum tamen, sed ita habent, quomodo me narrare profecto deterret pudor, metuentem ne fidem oratio non sit habitura, quod eo iustius uereor, quo magis mihi sum conscius, nisi uidissem praesens, quam aegre potuissem ipse perduci, ut alteri idem recensenti crederem. Necesse est enim fere quam quicque est ab eorum qui audiunt moribus alienum, tam idem procul illis abesse a fide. quanquam prudens rerum aestimator minus fortasse mirabitur, quum reliqua eorum instituta, tam longe ab nostris differant; si argenti quoque atque auri usus ad ipsorum potius, quam ad nostri moris rationem accommodetur. Nempe quum pecunia non utantur ipsi, sed in eum seruent euentum, qui ut potest usu uenire, ita fieri potest ut nunquam incidat.

Interim aurum, argentumque (unde ea fit) sic apud se habent, ut ab nullo pluris aestimetur, quam rerum ipsarum natura meretur, qua quis non uidet quam longe infra ferrum sunt! ut sine quo non hercule magis quam absque igni atque aqua uiuere mortales queant, quum interim auro, argentoque nullum usum, quo non facile careamus, natura tribuerit, nisi hominum stultitia precium raritati fecisset. quin contra, uelut parens indulgentissima optima quaeque in propatulo posuerit, ut aerem, aquam, ac tellurem ipsam, longissime uero uana ac nihil profutura semouerit. Ergo haec metalla si apud eos in turrim aliquam abstruderentur. princeps ac senatus in suspicionem uenire posset (ut est uulgi stulta solertia) ne deluso per technam populo, ipsi aliquo inde commodo fruerentur. porro si phyalas inde aliaque id genus opera fabre excusa conficerent, si quando incidisset occasio, ut conflanda sint rursus, atque in militum eroganda stipendium, uident nimirum fore, ut aegre patiantur auelli quae semel in delitiis habere coepissent.

His rebus uti occurrant, excogitauere quandam rationem, ut reliquis ipsorum institutis consentaneam, ita ab nostris (apud quos aurum tanti fit, ac tam diligenter conditur) longissime abhorrentem, eoque nisi peritis non credibilem. Nam quum in fictilibus e terra uitroque elegantissimis quidem illis, sed uilibus tamen edant bibantque. ex auro, atque argento non in communibus aulis modo, sed in priuatis etiam domibus, matellas passim, ac sordidissima quaeque uasa conficiunt. Ad haec catenas et crassas compedes, quibus cohercent seruos; iisdem ex metallis operantur. Postremo quoscunque aliquod crimen infames facit, ab horum auribus anuli dependent aurei, digitos aurum cingit, aurea torques ambit collum, et caput denique auro uincitur. Ita omnibus curant modis, uti apud se aurum argentumque in ignominia sint, atque hoc pacto fit, ut haec metalla, quae caeterae gentes non minus fere dolenter ac uiscera sua distrahi patiuntur, apud Utopienses, si semel omnia res postularet efferri, nemo sibi iacturam unius fecisse assis uideretur.

Margaritas praeterea legunt in littoribus, quin in rupibus quibusdam adamantes ac pyropos quoque; neque tamen quaerunt, sed oblatos casu, perpoliunt. His ornant infantulos, qui ut primis pueritiae annis, talibus ornamentis gloriantur, ac superbiunt; sic ubi plusculum accreuit aetatis, cum animaduertunt eiusmodi nugis non nisi pueros uti, nullo parentum monitu, sed suomet ipsorum pudore deponunt. non aliter ac nostri pueri, quum grandescunt nuces, bullas, et pupas abiiciunt. Itaque haec tam diuersa ab reliquis gentibus instituta, quam diuersas itidem animorum affectiones pariant, nunquam aeque mihi atque in Anemoliorum legatis inclaruit.

Uenerunt hi Amaurotum (dum ego aderam) et quoniam magnis de rebus tractatum ueniebant, aduentum eorum terni illi ciues, ex qualibet urbe praeuenerant, sed omnes finitimarum gentium legati, qui eo ante appulerant, quibus Utopiensium perspecti mores erant, apud quos sumptuoso uestitui nihil honoris haberi intelligebant, sericum contemptui esse, aurum etiam infame sciebant, cultu quam poterant modestissimo uenire consueuerant. At Anemolii, quod longius aberant, ac minus cum illis commercii habuerant, quum accepissent, eodem omnes, eoque rudi corporis cultu esse, persuasi non habere eos, quo non utebantur, ipsi etiam superbi magis, quam sapientes, decreuerunt apparatus elegantia, deos quosdam repraesentare, et miserorum oculos Utopiensium, ornatus sui splendore praestringere. Itaque ingressi sunt legati tres, cum comitibus centum, omnes uestitu uersicolori, plerique serico, legati ipsi (nam domi nobiles erant) amictu aureo, magnis torquibus, et inauribus aureis, ad haec anulis aureis in manibus, monilibus insuper appensis in pileo, quae margaritis ac gemmis affulgebant, omnibus postremo rebus ornati, quae apud Utopienses, aut seruorum supplicia, aut infamium dedecora, aut puerorum nugamenta fuere. Itaque operae precium erat uidere, quo pacto cristas erexerint, ubi suum ornatum cum Utopiensium uestitu (nam in plateis sese populus effuderat) contulere. contraque non minus erat uoluptatis consyderare quam longe sua eos spes expectatioque fefellerat, quamquam longe ab ea existimatione aberant, quam se consecuturos putauerant. Nempe Utopiensium oculis omnium, exceptis perquam paucis, qui alias gentes aliqua idonea de causa inuiserant, totus ille splendor apparatus pudendus uidebatur, et infimum quenque pro dominis reuerenter salutantes, legatos ipsos ex aurearum usu catenarum pro seruis habitos, sine ullo prorsus honore praetermiserunt. Quin pueros quoque uidisses, qui gemmas ac margaritas abiecerant, ubi in legatorum pileis affixas conspexerunt, compellare matrem ac latus fodere. En mater, quam magnus nebulo margaritis adhuc et gemmulis utitur, ac si esset puerulus! At parens serio etiam illa, tace inquit fili, est opinor quispiam e morionibus legatorum. Alii catenas illas aureas reprehendere, utpote nullius usus, quippe tam graciles, ut eas facile seruus infringere, tam laxas rursus, uti quum fuerit libitum possit excutere, et solutus ac liber quouis aufugere.

Uerum legati postquam ibi unum, atque alterum diem uersati tantam auri uim in tanta uilitate conspexerunt, nec in minore contumelia, quam apud se honore habitam uidissent, ad haec in unius fugitiui serui catenas compedesque plus auri, atque argenti congestum, quam totus ipsorum trium apparatus constiterat, subsidentibus pennis omnem illum cultum, quo sese tam arroganter extulerant, pudefacti, seposuerunt. Maxime uero postquam familiarius cum Utopiensibus collocuti, mores eorum atque opiniones didicere, mirantur illi siquidem quemquam esse mortalium quem exiguae gemmulae, aut lapilli dubius oblectet fulgor, cui quidem stellam aliquam, atque ipsum denique solem liceat intueri, aut quemquam tam insanum esse, ut nobilior ipse sibi ob tenuioris lanae filum uideatur, siquidem hanc ipsam (quantumuis tenui filo sit) ouis olim gestauit, nec aliud tamen interim, quam ouis fuit.

Mirantur item aurum suapte natura tam inutile, nunc ubique gentium aestimari tanti, ut homo ipse per quem, atque adeo in cuius usum id precii obtinuit, minoris multo quam aurum ipsum aestimetur, usque adeo ut plumbeus quispiam, et cui non plus ingenii sit quam stipiti, nec minus etiam improbus quam stultus, multos tamen et sapientes et bonos uiros in seruitute habeat, ob id duntaxat, quod ei magnus contigit aureorum numismatum cumulus, quem si qua fortuna, aut aliqua legum stropha (quae nihil minus ac fortuna ipsa summis ima permiscet) ab hero illo ad abiectissimum totius familiae suae nebulonem transtulerit, fit nimirum paulo post, ut in famuli sui famulicium concedat, uelut appendix additamentumque numismatum. Caeterum multo magis eorum mirantur, ac detestantur insaniam qui diuitibus illis, quibus neque debent quicquam, neque sunt obnoxii, nullo alio respectu, quam quod diuites sunt, honores tantum non diuinos impendunt, idque cum eos tam sordidos atque auaros cognoscunt, ut habeant certo certius ex tanto nummorum cumulo, uiuentibus illis ne unum quidem nummulum unquam ad se uenturum.

Has atque huiusmodi opiniones partim ex educatione conceperunt. in ea educti Republica cuius instituta longissime ab his stultitiae generibus absunt, partim ex doctrina et literis. Nam et si haud multi cuiusque urbis sunt, qui caeteris exonerati laboribus soli disciplinae deputantur. hii uidelicet in quibus a pueritia egregiam indolem, eximium ingenium, atque animum ad bonas artes propensum deprehendere, tamen omnes pueri literis imbuuntur, et populi bona pars, uiri, foeminaeque, per totam uitam, horas illas quas ab operibus liberas diximus, in literis collocant. Disciplinas ipsorum lingua perdiscunt. est enim neque uerborum inops, nec insuauis auditu, nec ulla fidelior animi interpres est. eadem fere (nisi quod ubique corruptior, alibi aliter) magnam eius orbis plagam peruagatur.

Ex omnibus his philosophis, quorum nomina sunt in hoc noto nobis orbe celebria, ante nostrum aduentum ne fama quidem cuiusquam eo peruenerat, et tamen in musica, dialecticaque, ac numerandi et metiendi scientia, eadem fere quae nostri illi ueteres inuenere. Caeterum ut antiquos omnibus prope rebus exaequant, ita nuperorum inuentis dialecticorum longe sunt impares. Nam ne ullam quidem regulam inuenerunt earum, quas de restrictionibus, amplificationibus, ac suppositionibus acutissime excogitatis in paruis logicalibus passim hic ediscunt pueri. Porro secundas intentiones tam longe abest ut inuestigare suffecerint, ut nec hominem ipsum in communi quem uocant, quamquam (ut scitis) plane colosseum et quouis gigante maiorem, tum a nobis praeterea digito demonstratum, nemo tamen eorum uidere potuerit. At sunt in astrorum cursu, et caelestium orbium motu, peritissimi. Quin instrumenta quoque diuersis figuris solerter excogitarunt, quibus solis ac lunae, et caeterorum item astrorum quae in ipsorum horizonte uisuntur, motiones ac situs exactissime comprehensos habent. Caeterum amicitias, atque errantium dissidia syderum, ac totam denique illam ex astris diuinandi imposturam, ne somniant quidem. Imbres, uentos, ac caeteras tempestatum uicissitudines, signis quibusdam longo perspectis usu praesentiunt. Sed de causis earum rerum omnium, et de fluxu maris eiusque salsitate, et in summa de caeli mundique origine, ac natura partim eadem quae ueteres philosophi nostri disserunt, partim ut illi inter se dissident, ita hi quoque dum nouas rerum rationes afferunt, ab omnibus illis dissentiunt, nec inter se tamen usquequaque conueniunt.

In ea philosophiae parte qua de moribus agitur, eadem illis disputantur quae nobis, de bonis animi quaerunt et corporis, et externis, tum utrum boni nomen omnibus his, an solis animi dotibus conueniat. De uirtute disserunt, ac uoluptate, sed omnium prima est ac princeps controuersia, quanam in re, una pluribusue sitam hominis felicitatem putent. At hac in re propensiores aequo uidentur in factionem uoluptatis assertricem, ut qua uel totam, uel potissimam felicitatis humanae partem definiant. Et quo magis mireris ab religione quoque (quae grauis et seuera est fereque tristis et rigida) petunt tamen sententiae tam delicatae patrocinium. Neque enim de felicitate disceptant unquam, quin principia quaedam ex religione deprompta, tum philosophia quae rationibus utitur coniungant, sine quibus ad uerae felicitatis inuestigationem mancam, atque imbecillam per se rationem putant. Ea principia sunt huiusmodi. Animam esse immortalem, ac dei beneficentia ad felicitatem natam, uirtutibus ac bene factis nostris praemia post hanc uitam, flagitiis destinata supplicia. Haec tametsi religionis sint, ratione tamen censent ad ea credenda, et concedenda perduci, quibus e medio sublatis, sine ulla cunctatione pronunciant neminem esse tam stupidum, qui non sentiat petendam sibi per fas ac nefas uoluptatem. hoc tantum caueret ne minor uoluptas obstet maiori, aut eam persequatur quam inuicem retaliet dolor. Nam uirtutem asperam, ac difficilem sequi, ac non abigere modo suauitatem uitae, sed dolorem etiam sponte perpeti, cuius nullum expectes fructum (quis enim potest esse fructus si post mortem nihil assequeris quum hanc uitam totam insuauiter hoc est misere traduxeris) id uero dementissimum ferunt. Nunc uero non in omni uoluptate felicitatem, sed in bona, atque honesta sitam putant. ad eam enim uelut ad summum bonum, naturam nostram ab ipsa uirtute pertrahi, cui sola aduersa factio felicitatem tribuit. Nempe uirtutem definiunt, secundum naturam uiuere ad id siquidem a deo institutos esse nos. Eum uero naturae ductum sequi quisquis in appetendis fugiendisque rebus obtemperat rationi. Rationem porro, mortales primum omnium in amorem, ac uenerationem diuinae maiestatis incendere, cui debemus, et quod sumus, et quod compotes esse felicitatis possumus, secundum id commonet, atque excitat nos ut uitam quam licet minime anxiam, ac maxime laetam ducamus ipsi, caeterisque omnibus ad idem obtinendum adiutores nos pro naturae societate praebeamus. Neque enim quisquam unquam fuit tam tristis ac rigidus assecla uirtutis, et osor uoluptatis, qui ita labores, uigilias et squalores indicat tibi, ut non idem aliorum inopiam, atque incommoda leuare, te pro tua uirili iubeat, et id laudandum humanitatis nomine censeat, hominem homini saluti ac solatio esse, si humanum est maxime (qua uirtute nulla est homini magis propria) aliorum mitigare molestiam, et sublata tristitia uitae iucunditati, hoc est uoluptati reddere. Quid ni natura quenque instiget ut sibimet idem praestet?

Nam aut mala est uita iucunda, id est, uoluptaria, quod si est, non solum neminem ad eam debes adiutare, sed omnibus utpote noxiam ac mortiferam, quantum potes adimere, aut si conciliare aliis eam, ut bonam non licet modo, sed etiam debes, cur non tibi in primis ipsi! cui non minus propitium esse te quam aliis decet. neque enim quum te natura moneat uti in alios bonus sis, eadem te rursus iubet, in temet saeuum atque inclementem esse. Uitam ergo iucundam inquiunt, id est uoluptatem tanquam operationum omnium finem, ipsa nobis natura praescribit, ex cuius praescripto uiuere, uirtutem definiunt. At quum natura mortales inuitet ad hilarioris uitae mutuum subsidium (quod certe merito facit. neque enim tam supra generis humani sortem quisquam est, ut solus naturae curae sit, quae uniuersos ex aequo fouet, quos eiusdem formae communione complectitur) eadem te nimirum iubet etiam atque etiam obseruare, ne sic tuis commodis obsecundes; ut aliorum procures incommoda.

Seruanda igitur censent non inita solum inter priuatos pacta, sed publicas etiam leges, quas aut bonus princeps iuste promulgauit, aut populus, nec oppressus tyrannide, nec dolo circumscriptus, de partiendis uitae commodis, hoc est materia uoluptatis, communi consensu sanxit. Hiis inoffensis legibus tuum curare commodum, prudentia est; publicum praeterea, pietatis; Sed alienam uoluptatem praereptum ire, dum consequare tuam; ea uero iniuria est, contra tibi aliquid ipsi demere, quod addas aliis, id demum est humanitatis ac benignitatis officium, quod ipsum nunquam tantum aufert commodi, quantum refert. Nam et beneficiorum uicissitudine pensatur, et ipsa benefacti conscientia, ac recordatio charitatis eorum et beneuolentiae quibus benefeceris, plus uoluptatis affert animo, quam fuisset illa corporis qua abstinuisti. Postremo (quod facile persuadet animo libenter assentienti religio) breuis et exiguae uoluptatis uicem, ingenti ac nunquam interituro gaudio rependit deus. Itaque hoc pacto censent, et excussa sedulo et perpensa re omnes actiones nostras, atque in his uirtutes etiam ipsas, uoluptatem tandem uelut finem, felicitatemque respicere.

Uoluptatem appellant omnem corporis animiue motum statumque, in quo uersari natura duce delectet. Appetitionem naturae, non temere addunt. Nam ut quicquid natura iucundum est, ad quod neque per iniuriam tenditur, nec iucundius aliud amittitur, nec labor succedit, non sensus modo, sed recta quoque ratio persequitur, ita quae praeter naturam dulcia sibi mortales uanissima conspiratione confingunt (tanquam in ipsis esset perinde res ac uocabula commutare) ea omnia statuunt adeo nihil ad felicitatem facere, ut plurimum officiant etiam, uel eo quod quibus semel insederunt, ne ueris ac genuinis oblectamentis usquam uacet locus, totum prorsus animum falsa uoluptatis opinione praeoccupant. Sunt enim perquam multa, quae quum suapte natura nihil contineant suauitatis, imo bona pars amaritudinis etiam plurimum, peruersa tum improbarum cupiditatum illecebra, non pro summis tantum uoluptatibus habeantur; uerum etiam inter praecipuas uitae causas numerentur.

In hoc adulterinae uoluptatis genere, eos collocant, quos ante memoraui, qui quo meliorem togam habent, eo sibi meliores ipsi uidentur. qua una in re, bis errant. Neque enim minus falsi sunt, quod meliorem putant togam suam, quam quod se. Cur enim si uestis usum spectes, tenuioris fili lana praestet crassiori! at illi tamen tanquam natura non errore praecellerent, attolunt cristas, et sibimet quoque precii credunt inde non nihil accedere. eoque honorem, quem uilius uestiti sperare non essent ausi elegantiori togae, uelut suo iure exigunt, et praetermissi negligentius indignantur.

At hoc ipsum quoque, uanis et nihil profuturis honoribus affici, an non eiusdem inscitiae est! Nam quid naturalis et uerae uoluptatis affert nudatus alterius uertex, aut curuati poplites, hoccine tuorum poplitum dolori medebitur! aut tui capitis phrenesim leuabit! In hac fucatae uoluptatis imagine, mirum quam suauiter insaniunt ii qui nobilitatis opinione sibi blandiuntur ac plaudunt, quod eiusmodi maioribus nasci contigerit, quorum longa series diues (neque enim nunc aliud est nobilitas) habita sit, praesertim in praediis, nec pilo quidem minus sibi nobiles uidentur, etiam si maiores nihil inde reliquerint, aut relictum ipsi obligurierint.

His adnumerant eos qui gemmis ac lapillis (ut dixi) capiuntur, ac dii quodammodo sibi uidentur facti, si quando eximium aliquem consequantur, eius praesertim generis, quod sua tempestate, maximo apud suos aestimetur; neque enim apud omnes, neque omni tempore, eadem genera sunt in precio; Sed nec nisi exemptum auro ac nudum comparant. Imo ne sic quidem, nisi adiurato uenditore, et praestanti cautionem, ueram gemmam ac lapidem uerum esse, tam solliciti sunt; ne oculis eorum, ueri loco adulterinus imponat. At spectaturo tibi, cur minus praebeat oblectamenti factitius, quem tuus oculus non discernit a uero! Uterque ex aequo ualere debet, tibi, non minus hercle quam caeco. Quid hii qui superfluas opes adseruant, ut nullo acerui usu, sed sola contemplatione delectentur, num ueram percipiunt; an falsa potius uoluptate luduntur! aut hi qui diuerso uitio, aurum quo nunquam sint usuri, fortasse nec uisuri amplius, abscondunt, et solliciti ne perdant, perdunt. quid enim aliud est, usibus demptum tuis et omnium fortasse mortalium, telluri reddere! et tu tamen abstruso thesauro, uelut animi iam securus laetitia gestis. Quem si quis furto sustulerit, cuius tu ignarus furti, decem post annis obieris, toto illo decennio, quo subtractae pecuniae superfuisti, quid tua retulit, surreptum an saluum fuisse! utroque certe modo tantundem usus ad te peruenit.

Ad has tam ineptas laetitias, aleatores (quorum insaniam auditu, non usu cognouere) uenatores praeterea, atque aucupes, adiungunt. Nam quid habet, inquiunt, uoluptatis, talos in alueum proiicere, quod toties fecisti, ut si quid uoluptatis inesset, oriri tamen potuisset ex frequenti usu satietas! aut quae suauitas esse potest, ac non fastidium potius in audiendo latratu, atque ululatu canum! aut qui maior uoluptatis sensus est, cum leporem canis insequitur, quam quum canis canem! nempe idem utrobique agitur, accurritur enim, si te cursus oblectet. At si te caedis spes, laniatus expectatio sub oculis peragendi retinet, misericordiam potius mouere debet, spectare, lepusculum a cane, imbecillum a ualidiore, fugacem ac timidum a feroce, innoxium denique a crudeli discerptum. Itaque Utopienses totum hoc uenandi exercitium, ut rem liberis indignam, in lanios (quam artem per seruos obire eos supra diximus) reiecerunt. infimam enim eius partem esse uenationem statuunt, reliquas eius partes et utiliores et honestiores ut quae et multo magis conferant, et animalia necessitatis dumtaxat gratia perimant, quum uenator ab miseri animalculi caede ac laniatu, nihil nisi uoluptatem petat, quam spectandae necis libidinem in ipsis etiam bestiis, aut ab animi crudelis affectu censent exoriri, aut in crudelitatem denique, assiduo tam efferae uoluptatis usu defluere. Haec igitur et quicquid est eiusmodi (sunt enim innumera) quamquam pro uoluptatibus mortalium uulgus habeat, illi tamen quum natura nihil insit suaue, plane statuunt, cum uera uoluptate nihil habere commercii. Nam quod uulgo sensum iucunditate perfundunt (quod uoluptatis opus uidetur) nihil de sententia decedunt. non enim ipsius rei natura, sed ipsorum peruersa consuetudo in causa est. cuius uitio fit, ut amara pro dulcibus amplectantur. Non aliter ac mulieres grauidae picem et seuum, corrupto gustu, melle mellitius arbitrantur. Nec cuiusquam tamen aut morbo, aut consuetudine deprauatum iudicium, mutare naturam, ut non aliarum rerum, ita nec uoluptatis potest.

Uoluptatum quas ueras fatentur, species diuersas faciunt. Siquidem alias animo, corpori alias tribuunt. Animo dant intellectum, eamque dulcedinem quam ueri contemplatio pepererit. Ad haec suauis additur bene actae uitae memoria, et spes non dubia futuri boni. Corporis uoluptatem in duas partiuntur formas, quarum prima sit ea, quae sensum perspicua suauitate perfundit, quod alias earum instauratione partium fit, quas insitus nobis calor exhauserit. Nam hae cibo potuque redduntur, alias dum egeruntur illa, quorum copia corpus exuberat. haec suggeritur, dum excrementis intestina purgamus, aut opera liberis datur, aut ullius prurigo partis frictu scalptuue lenitur. Interdum uero uoluptas oritur, nec redditura quicquam quod membra nostra desyderent, nec ademptura quo laborent; caeterum quae sensus nostros tamen ui quadam occulta, sed illustri motu titillet afficiatque, et in se conuertat, qualis ex musica nascitur.

Alteram corporeae uoluptatis formam, eam uolunt esse, quae in quieto, atque aequabili corporis statu consistat, id est nimirum sua cuiusque nullo interpellata malo sanitas. Haec siquidem, si nihil eam doloris oppugnet, per se ipsa delectat, etiam si nulla extrinsecus adhibita uoluptate moueatur. Quamquam enim sese minus effert, minusque offert sensui, quam tumida illa edendi bibendique libido, nihilo tamen secius multi eam statuunt uoluptatum maximam, omnes fere Utopienses magnam et uelut fundamentum omnium ac basim fatentur, ut quae uel sola placidam et optabilem uitae conditionem reddat, et qua sublata, nullus usquam reliquus sit cuiquam uoluptati locus. Nam dolore prorsus uacare, nisi adsit sanitas, stuporem certe non uoluptatem uocant. Iamdudum explosum est apud eos decretum illorum, qui stabilem et tranquillam sanitatem (nam haec quoque quaestio gnauiter apud eos agitata est) ideo non habendam pro uoluptate censebant, quod praesentem non posse dicerent, nisi motu quopiam extrario sentiri. Uerum contra nunc in hoc prope uniuersi conspirant, sanitatem uel in primis uoluptati esse. Etenim quum in morbo, inquiunt, dolor sit, qui uoluptati implacabilis hostis est, non aliter, ac sanitati morbus, quid ni uicissim insit sanitatis tranquillitati uoluptas! nihil enim ad hanc rem referre putant, seu morbus dolor esse, seu morbo dolor inesse dicatur. Tantundem enim utroque modo effici. Quippe si sanitas, aut uoluptas ipsa sit, aut necessario uoluptatem pariat, uelut calor igni gignitur, nimirum utrobique efficitur, ut quibus immota sanitas adest his uoluptas abesse non possit. Praeterea dum uescimur, inquiunt, quid aliud quam sanitas quae labefactari coeperat, aduersus esuriem (cibo commilitone) depugnat, in qua dum paulatim inualescit, ille ipse profectus ad solitum uigorem suggerit illam, qua sic reficimur, uoluptatem. Sanitas ergo quae in conflictu laetatur, eadem non gaudebit adepta uictoriam! Sed pristinum robur, quod solum toto conflictu petiuerat, tandem feliciter assecuta, protinus obstupescet! nec bona sua cognoscet atque amplexabitur! Nam quod non sentiri sanitas dicta est, id uero perquam procul a uero putant. Quis enim uigilans, inquiunt, sanum esse se non sentit, nisi qui non est! quemne tantus, aut stupor, aut lethargus adstringit, ut sanitatem non iucundam sibi fateatur ac delectabilem! at delectatio quid aliud quam alio nomine uoluptas est?

Amplectuntur ergo in primis animi uoluptates, (eas enim primas omnium principesque ducunt) quarum potissimam partem censent ab exercitio uirtutum bonaeque uitae conscientia proficisci. Earum uoluptatum quas corpus suggerit, palmam sanitati deferunt. Nam edendi, bibendique suauitatem, et quicquid eandem oblectamenti rationem habet, appetenda quidem, sed non nisi sanitatis gratia statuunt. Neque enim per se iucunda esse talia, sed quatenus aduersae ualitudini clanculum surrepenti resistunt. ideoque sapienti, sicuti magis deprecandos morbos, quam optandam medicinam, et dolores profligandos potius, quam adsciscenda solatia, ita hoc quoque uoluptatis genere non egere quam deliniri praestiterit, quo uoluptatis genere si quisquam se beatum putet, is necesse est fateatur, se tum demum fore felicissimum, si ea uita contigerit, quae in perpetua fame, siti, pruritu, esu, potatione, scalptu, frictuque, traducatur; quae quam non foeda solum, sed misera etiam sit, quis non uidet! Infimae profecto omnium hae uoluptates sunt, ut minime syncerae, neque enim unquam subeunt, nisi contrariis coniunctae doloribus, Nempe cum edendi uoluptate copulatur esuries, idque non satis aequa lege. Nam ut uehementior, ita longior quoque dolor est. quippe et ante uoluptatem nascitur, et nisi uoluptate una commoriente, non extinguitur.

Huiusmodi ergo uoluptates, nisi quatenus expetit necessitas, haud magni habendas putant. Gaudent tamen etiam his, gratique agnoscunt naturae parentis indulgentiam, quae foetus suos ad id quod necessitatis causa tam assidue faciundum erat, etiam blandissima suauitate pelliceat. Quanto enim in tedio uiuendum erat, si ut caeterae aegritudines quae nos infestant rarius, ita hii quoque cotidiani famis ac sitis morbi, uenenis ac pharmacis amaris essent abigendi! At formam, uires, agilitatem, haec ut propria, iucundaque naturae dona libenter fouent. Quin eas quoque uoluptates, quae per aures, oculos, ac nares admittuntur, quas natura proprias ac peculiares esse homini uoluit (neque enim aliud animantium genus, aut mundi formam pulchritudinemque suspicit, aut odorum; nisi ad cibi discrimen, ulla commouetur gratia; neque consonas inter se discordesque sonorum distantias internoscit) et has inquam ut iucunda quaedam uitae condimenta persequuntur. In omnibus autem hunc habent modum ne maiorem minor impediat, neu dolorem aliquando uoluptas pariat, quod necessario sequi censent, si inhonesta sit. At certe formae decus contemnere; uires deterere, agilitatem in pigritiam uertere, corpus exhaurire ieiuniis, sanitati iniuriam facere; et caetera naturae blandimenta respuere; nisi quis haec sua commoda negligat, dum aliorum publicamue ardentius procurat, cuius laboris uice maiorem a deo uoluptatem expectet; alioquin ob inanem uirtutis umbram nullius bono, semet affligere; uel quo aduersa ferre minus moleste possit; nunquam fortasse uentura. hoc uero putant esse dementissimum, animique et in se crudelis; et erga naturam ingratissimi; cui tanquam debere quicquam dedignetur; omnibus eius beneficiis renunciat.

Haec est eorum de uirtute ac uoluptate sententia; qua nisi sanctius aliquid inspiret homini; caelitus immissa religio; nullam inuestigari credunt humana ratione ueriorem; qua in re rectene an secus sentiant, excutere nos, neque tempus patitur, neque necesse est. quippe qui narranda eorum instituta, non etiam tuenda suscepimus.

Caeterum hoc mihi certe persuadeo, utut sese habeant haec decreta; nusquam neque praestantiorem populum, neque feliciorem esse rempublicam. Corpore sunt agili uegetoque; uirium amplius quam statura promittat nec ea tamen improcera; et quum neque solo sint usquequaque fertili; nec admodum salubri caelo; aduersus aerem ita sese temperantia uictus muniunt; terrae sic medentur industria; ut nusquam gentium sit frugis, pecorisque prouentus uberior; aut hominum uiuaciora corpora; paucioribusque morbis obnoxia. Itaque non ea modo quae uulgo faciunt agricolae; diligenter ibi administrata conspicias; ut terram natura maligniorem, arte atque opera iuuent; sed populi manibus alibi radicitus euulsam syluam, alibi consitam uideas; qua in re habita est non ubertatis; sed uecturae ratio; ut essent ligna, aut mari, aut fluuiis, aut urbibus ipsis uiciniora, minore enim cum labore terrestri itinere, fruges quam ligna longius afferuntur. Gens facilis ac faceta, sollers, ocio gaudens, corporis laborum (quum est usus) satis patiens, Caeterum alias haudquaquam sane appetens; animi studiis infatigata.

Qui quum a nobis accepissent de literis et disciplina Graecorum ($nam in latinis praeter historias ac poetas nihil erat quod uidebantur magnopere probaturi) mirum quanto studio contenderunt, ut eas liceret ipsis, nostra interpretatione perdiscere. Coepimus ergo legere, magis adeo primum ne recusare laborem uideremur, quam quod fructum eius aliquem speraremus. At ubi paulum processimus, ipsorum diligentia fecit, ut nostram haud frustra impendendam animo statim praeciperemus. Siquidem literarum formas, tam facile imitari, uerba tam expedite pronunciare, tam celeriter mandare memoriae, et tanta cum fide reddere coeperunt, ut nobis miraculi esset loco, nisi quod pleraque pars eorum, qui non sua solum sponte accensi, uerum senatus quoque decreto iussi, ista sibi discenda sumpserunt; E numero scholasticorum, selectissimis ingeniis, et matura aetate fuerunt. Itaque minus quam triennio nihil erat in lingua, quod requirerent bonos autores, nisi obstet libri menda, inoffense perlegerent.

Eas literas ut equidem coniicio ob id quoque facilius arripuerunt, quod nonnihil illis essent cognatae. Suspicor enim eam gentem a graecis originem duxisse; propterea quod sermo illorum caetera fere Persicus, non nulla graeci sermonis uestigia seruet in urbium ac magistratuum uocabulis. Habent ex me, ($nam librorum sarcinam mediocrem loco mercium quarto nauigaturus in nauem conieci quod mecum plane decreueram nunquam potius redire quam cito) Platonis opera pleraque, Aristotelis plura, Theophrastum item de plantis, sed pluribus, quod doleo, in locis mutilum. In librum enim dum nauigabamus negligentius habitum, cercopithecus inciderat; qui lasciuiens ac ludibundus, paginas aliquot hinc atque inde euulsas lacerauit. Ex hiis qui scripsere grammaticam, Lascarem habent tantum, Theodorum enim non aduexi mecum, nec dictionarium aliquem praeter Hesychium, ac Dioscoridem; Plutarchi libellos habent charissimos, et Luciani quoque facetiis ac lepore capiuntur. Ex poetis habent Aristophanem, Homerum, atque Euripidem; tum Sophoclem minusculis Aldi formulis. Ex historicis Thucydidem atque Herodotum; necnon Quin Herodianum. in re medica quoque sodalis meus Tricius Apinatus aduexerat secum parua quaedam Hippocratis opuscula, ac Microtechnen Galeni, quos libros magno in precio habent; siquidem et si omnium fere gentium, re medica minime egent, nusquam tamen in maiore honore est, uel eo ipso quod eius cognitionem numerant inter pulcherrimas atque utilissimas partes philosophiae; cuius ope philosophiae dum naturae secreta scrutantur, uidentur sibi non solum admirabilem inde uoluptatem percipere; sed apud autorem quoque eius, atque opificem summam inire gratiam; quem caeterorum more artificum arbitrantur; mundi huius uisendam machinam homini (quem solum tantae rei capacem fecit) exposuisse spectandam; eoque chariorem habere; curiosum ac sollicitum inspectorem, operisque sui admiratorem; quam eum qui uelut animal expers mentis; tantum ac tam mirabile spectaculum, stupidus immotusque neglexerit.

Utopiensium itaque literis ingenia mire ualent ad inuentiones artium, quae faciant aliquid ad commodae uitae compendia. Sed duas tamen debent nobis Chalcographorum et faciendae chartae, nec solis tamen nobis sed sibi quoque bonam eius partem. Nam quum ostenderemus eis libris chartaceis impressas ab Aldo literas, et de chartae faciendae materia, ac literas imprimendi facultate loqueremur; aliquid magis quam explicaremus (neque enim quisquam erat nostrum qui alterutram calleret) ipsi statim acutissime coniecerunt rem; et quum ante pellibus, corticibus, ac papyro tantum scriberent, iam chartam ilico facere, et literas imprimere tentarunt; quae quum primo non satis procederent, eadem saepius experiendo, breui sunt utrumque consecuti, tantumque effecerunt, ut si essent Graecorum exemplaria librorum; codices deesse non possent. At nunc nihil habent amplius, quam a me commemoratum est, id uero quod habent impressis iam libris in multa exemplariorum millia propagauere.

Quisquis eo spectandi gratia uenerit, quem insignis aliqua dos ingenii aut longa peregrinatione usum; multarum cognitio terrarum commendet (quo nomine gratus fuit noster appulsus) pronis animis excipitur. Quippe libenter audiunt, quid ubique terrarum geratur. Caeterum mercandi gratia non admodum frequenter appellitur. Quid enim ferrent; nisi aut ferrum, aut quod quisque referre mallet, aurum argentumue! Tum quae ex ipsis exportanda sint, ea consultius putant ab se efferri quam ab aliis illinc peti, quo et exteras undique gentes exploratiores habeant, neque maritimarum rerum usum ac peritiam oblitum eant.


De servis

Pro seruis neque bello captos habent nisi ab ipsis gesto, neque seruorum filios; neque denique quenquam quem apud alias gentes seruientem possent comparare, sed aut si cuius apud se flagitium in seruitium uertitur, aut quos apud exteras urbes (quod genus multo frequentius est) admissum facinus destinauit supplicio. Eorum enim multos, interdum aestimatos uili, saepius etiam gratis impetratos, auferunt. Haec seruorum genera non in opere solum perpetuo; uerum etiam in uinculis habent; sed suos durius quos eo deploratiores, ac deteriora meritos exempla censent, quod tam praeclara educatione ad uirtutem egregie instructi; contineri tamen ab scelere non potuerint.

Aliud seruorum genus est; quum alterius populi mediastinus quispiam laboriosus ac pauper elegerit apud eos sua sponte seruire. Hos honeste tractant ac nisi quod laboris; utpote consuetis, imponitur plusculum non multo minus clementer ac ciues habent; uolentem discedere (quod non saepe fit) neque retinent inuitum, neque inanem dimittunt.

Egrotantes, ut dixi, magno cum adfectu curant, nihilque prorsus omittunt quo sanitati eos, uel medicinae uel uictus obseruatione, restituant. Quin insanabili morbo laborantes assidendo, colloquendo, adhibendo demum quae possunt leuamenta solantur. Caeterum si non immedicabilis modo morbus sit uerumetiam perpetuo uexet atque discrutiet; tum sacerdotes ac migistratus hortantur hominem, quandoquidem omnibus uitae muniis impar aliis molestus ac sibi grauis morti iam suae superuiuat, ne secum statuat pestem diutius ac luem alere, neue quum tormentum ei uita sit mori dubitet, quin bona spe fretus acerba illa uita uelut carcere atque aculeo uel ipse semet eximat; uel ab aliis eripi se sua uoluntate patiatur; hoc illum quum non commoda, sed supplicium abrupturus morte sit prudenter facturum, quoniam uero sacerdotum in ea re consiliis, id est interpretum dei sit obsecuturus, etiam pie sancteque facturum. Haec quibus persuaserint; aut inedia sponte uitam finiunt, aut sopiti sine mortis sensu soluuntur. Inuitum uero neminem tollunt nec officii erga eum quicquam imminuunt persuasos hoc pacto defungi honorificum. Alioqui qui mortem sibi consciuerit causa non probata sacerdotibus et senatui; hunc neque terra neque igne dignantur; sed in paludem aliquam turpiter insepultus abiicitur.

Foemina non ante annum duodeuicesimum nubit. Mas non nisi expletis quatuor etiam amplius. Ante coniugium, mas aut foemina si conuincatur furtiuae libidinis, grauiter in eum eamue animaduertitur; coniugioque illis in totum interdicitur, nisi uenia principis noxam remiserit, sed et pater et mater familias cuius in domo admissum flagitium est; tanquam suas partes parum diligenter tutati magnae obiacent infamiae; id facinus ideo tam seuere uindicant, quod futurum prospiciunt, ut rari in coniugalem amorem coalescerent; in quo aetatem omnem cum uno uideant exigendam; et perferendas insuper quas ea res affert molestias, nisi a uago concubitu diligenter arceantur.

Porro in deligendis coniugibus ineptissimum ritum (uti nobis uisum est) adprimeque ridiculum, illi serio ac seuere obseruant. Mulierem enim seu uirgo seu uidua sit, grauis et honesta matrona proco nudam exhibet, ac probus aliquis uir uicissim nudum puellae procum sistit. Hunc morem quum uelut ineptum ridentes improbaremus, illi contra caeterarum omnium gentium insignem demirari stultitiam, qui quum in equuleo comparando, ubi de paucis agitur nummis, tam cauti sint, ut quamuis fere nudum nisi detracta sella tamen, omnibusque reuulsis ephippiis recusent emere, ne sub illis operculis hulcus aliquod delitesceret, in deligenda coniuge, qua ex re aut uoluptas, aut nausea sit totam per uitam comitatura, tam negligenter agant, ut reliquo corpore uestibus obuoluto, totam mulierem uix ab unius palmae spatio (nihil enim praeter uultum uisitur) aestiment adiungantque sibi non absque magno (si quid offendat postea) male cohaerendi periculo. Nam neque omnes tam sapientes sunt ut solos mores respiciant, et in ipsorum quoque saepientum coniugiis, ad animi uirtutes nonnihil additamenti corporis etiam dotes adiiciunt, certe tam foeda deformitas, latere sub illis potest inuolucris ut alienare prorsus animum ab uxore queat, quum corpore iam seiungi non liceat; Qualis deformitas si quo casu contingat post contractas nuptias, suam quisque sortem necesse est ferat, ante uero ne quis capiatur insidiis, legibus caueri debet, idque tanto maiore studio fuit curandum quod et soli illarum orbis plagarum singulis sunt contenti coniugibus; et matrimonium ibi haud saepe aliter, quam morte soluitur; nisi adulterium; in causa fuerit, aut morum non ferenda molestia. Nempe alterutri sic offenso facta ab senatu coniugis mutandi uenia; alter infamem simul ac caelibem perpetuo uitam ducit. Alioquin inuitam coniugem, cuius nulla sit noxa repudiare, quod corporis obtigerit calamitas, id uero nullo pacto ferunt; nam et crudele iudicant, tum quenquam deseri, cum maxime eget solatio, et senectuti, quum et morbos afferat et morbus ipsa sit; incertam atque infirmam fidem fore. Caeterum accidit interdum ut quum non satis inter se coniugum conueniant mores repertis utrique aliis quibuscum sperent se suauius esse uicturos amborum sponte separati; noua matrimonia contrahant, haud absque senatus autoritate tamen, qui nisi causa per se atque uxores suas diligenter cognita; diuortia non admittit. Imo ne sic quidem, facile. quod rem minime utilem sciunt firmandae coniugum charitati, facilem nouarum nuptiarum spem esse propositam.

Temeratores coniugii grauissima seruitute plectuntur, et si neuter erat caelebs, iniuriam passi (uelint modo) repudiatis adulteris coniugio inter se ipsi iunguntur alioquin quibus uidebitur. At si laesorum alteruter erga tam male merentem coniugem; in amore persistat; tamen uti coniugii lege non prohibetur si uelit in opera damnatum sequi; acciditque interdum ut alterius poenitentia alterius officiosa sedulitas miserationem commouens principi, libertatem rursus impetret. Caeterum ad scelus iam relapso nex infligitur.

Caeteris facinoribus nullam certam poenam lex ulla praestituit; sed ut quodque atrox, aut contra uisum est; ita supplicium senatus decernit. Uxores mariti castigant, et parentes liberos; nisi quid tam ingens admiserint; ut id publice puniri, morum intersit. sed fere grauissima quaeque scelera seruitutis incommodo puniuntur, id siquidem et sceleratis non minus triste; et reipublicae magis commodum arbitrantur, quam si mactare noxios et protinus amoliri festinent. Nam et labore quam nece magis prosunt, et exemplo diutius alios ab simili flagitio deterrent. quod si sic habiti rebellent atque recalcitrent, tum demum uelut indomitae beluae. quos cohercere carcer et catena non potest, trucidantur. At patientibus non adimitur omnis omnino spes; quippe longis domiti malis si eam poenitentiam prae se ferant, quae peccatum testetur magis eis displicere quam poenam, principis interdum praerogatiua; interdum suffragiis populi, aut mitigatur seruitus aut remittitur. Sollicitasse ad stuprum nihilo minus quam stuprasse periculi est. In omni siquidem flagitio certum destinatumque conatum aequant facto. neque enim id quod defuit ei putant prodesse debere; per quem non stetit; quominus nihil defuerit.

Moriones in delitiis habentur, quos ut affecisse contumelia magno in probro est, ita uoluptatem ab stultitia capere non uetant. Siquidem id morionibus ipsis maximo esse bono censent, cuius qui tam seuerus ac tristis est ut nullum neque factum neque dictum rideat ei tutandum non credunt, ueriti ne non satis indulgenter curetur ab eo, cui non modo nulli usui, sed ne oblectamento quidem (qua sola dote ualet) futurus esset.

Irridere deformem aut mutilum, turpe ac deforme non ei, qui ridetur, habetur, sed irrisori qui cuiquam quod in eius potestate non erat ut fugeret, id uitii loco stulte exprobret. Ut enim formam naturalem non tueri segnis atque inertis ducunt, sic adiumentum ab fucis quaerere infamis apud illos insolentia est. Usu enim ipso sentiunt, quam non ullum formae decus uxores aeque ac morum probitas et reuerentia commendet maritis. Nam ut forma nonnulli sola capiuntur, ita nemo nisi uirtute atque obsequio retinetur.

Non poenis tantum, deterrent a flagitiis, sed propositis quoque honoribus ad uirtutes inuitant, ideoque statuas uiris insignibus et de republica praeclare meritis in foro collocant, in rerum bene gestarum memoriam, simul ut ipsorum posteris maiorum suorum gloria calcar et incitamentum ad uirtutem sit. Qui magistratum ullum ambierit exspes omnium redditur. Conuiuunt amabiliter, quippe nec magistratus ullus insolens, aut terribilis est; patres appellantur; et exhibent. iisdem defertur; ut debet; ab uolentibus honor; non ab inuitis exigitur. Ne principem quidem ipsum, uestis aut diadema, sed gestatus frumenti manipulus discernit, ut pontificis insigne est praelatus cereus.

Leges habent perquam paucas. sufficiunt enim sic institutis paucissimae. Quin hoc in primis apud alios improbant populos, quod legum interpretumque uolumina, non infinita sufficiunt. Ipsi uero censent iniquissimum; ullos homines his obligari legibus; quae aut numerosiores sint, quam ut perlegi queant; aut obscuriores quam ut a quouis possint intelligi; porro causidicos; qui causas tractent callide; ac leges uafre disputent; prorsus omnes excludunt. censent enim ex usu esse; ut suam quisque causam agat; eademque referat iudici; quae narraturus patrono fuerat. Sic et minus ambagum fore et facilius elici ueritatem. dum eo dicente; quem nullus patronus fucum docuit; iudex solerter expendit singula; et contra uersutorum calumnias simplicioribus ingeniis opitulatur. haec apud alias gentes; in tanto perplexissimarum aceruo legum difficile est obseruari. Caeterum apud eos unusquisque est legis peritus. Nam et sunt (ut dixi) paucissimae; et interpretationum praeterea ut quaeque est maxime crassa; ita maxime aequam censent. Nempe quum omnes leges (inquiunt) ea tantum causa promulgentur; ut ab hiis quisque sui commonefiat officii; subtilior interpretatio paucissimos admonet (pauci enim sunt qui assequantur) quum interim simplicior ac magis obuius legum sensus; omnibus in aperto sit; alioquin quod ad uulgus attinet; cuius et maximus est numerus et maxime eget admonitu; quid referat utrum legem omnino non condas; an conditam in talem interpreteris sententiam; quam nisi magno ingenio et longa disputatione nemo possit eruere; ad quam inuestigandam neque crassum uulgi iudicium queat attingere; neque uita in comparando uictu occupata sufficere.

Hiis eorum uirtutibus incitati finitimi; qui quidem liberi sunt et suae spontis ($multos enim ipsi iam olim tyrannide liberauerunt) magistratus sibi; ab illis alii quotannis; alii in lustrum impetrant; quos defunctos imperio, cum honore ac laude reducunt; nouosque secum rursus in patriam reuehunt. Atque hi quidem populi optime profecto ac saluberrime reipublicae suae consulunt; cuius et salus et pernicies, quum ab moribus magistratuum pendeat; quos nam potuissent elegisse prudentius, quam qui neque ullo precio queant ab honesto deduci (utpote quod breui sit remigraturis inutile) ignoti ciuibus, aut prauo cuiusquam studio aut simultate flecti! Quae duo mala, affectus atque auaritiae, sicubi incubuere iudiciis, illico iustitiam omnem, fortissimum reipublicae neruum dissoluunt. Hos Utopiani populos, quibus qui imperent ab ipsis petuntur, appellant socios, caeteros quos beneficiis auxerunt amicos uocant.

Foedera quae reliquae inter se gentes toties ineunt; frangunt ac renouant, ipsi nulla cum gente feriunt. Quorsum enim foedus inquiunt; quasi non hominem homini satis natura conciliet quam qui contempserit, hunc uerba scilicet putes curaturum! In hanc sententiam eo uel maxime trahuntur, quod in illis terrarum plagis, foedera pactaque principum solent parum bona fide seruari. Etenim in Europa idque his potissimum partibus quas Christi fides et religio possidet, sancta est et inuiolabilis ubique maiestas foederum, partim ipsa iustitia et bonitate principum, partim summorum reuerentia metuque pontificum, qui ut nihil in se recipiunt ipsi; quod non religiosissime praestant. ita caeteros omnes principes iubent, ut pollicitis omnibus modis immorentur, tergiuersantes uero pastorali censura et seueritate compellunt. Merito sane censent turpissimam rem uideri si illorum foederibus absit fides; qui peculiari nomine fideles appellantur.

At in illo nouo orbe terrarum, quem circulus aequator uix tam longe ab hoc nostro orbe semouet; quam uita moresque dissident; foederum nulla fiducia est; quorum ut quodque plurimis ac sanctissimis ceremoniis innodatum fuerit; ita citissime soluitur inuenta facile in uerbis calumnia, quae sic interim de industria dictant callide; ut nunquam tam firmis adstringi uinculis queant; quin elabantur aliqua, foedusque et fidem pariter eludant. Quam uafriciem, imo quam fraudem dolumque; si priuatorum deprehenderent interuenisse contractui; magno supercilio rem sacrilegam; et furca dignam clamitarent, hi nimirum ipsi; qui eius consilii principibus dati; semet gloriantur Quo Autores. fit ut iustitia tota uideatur, aut non nisi plebea uirtus et humilis, quaeque longo interuallo subsidat infra regale fastigium; aut uti saltem duae sint quarum altera uulgus deceat, pedestris et humirepa; neue usquam septa transilire queat, multis undique restricta uinculis, altera principum uirtus, quae sicuti sit quam illa popularis augustior; sic est etiam longo interuallo liberior, ut cui nihil non liceat nisi quod non libeat.

Hos mores ut dixi principum; illic foedera tam male seruantium puto in causa esse; ne ulla feriant Utopienses; mutaturi fortasse sententiam si hic uiuerent. Quanquam illis uidetur ut optime seruentur; male tamen inoleuisse foederis omnino sanciendi consuetudinem qua fit, ut (perinde ac si populum populo; quos exiguo spacio, collis tantum aut riuus discriminat; nulla naturae societas copularet) hostes atque inimicos inuicem sese natos putent, meritoque in mutuam grassari perniciem, nisi foedera prohibeant, quin his ipsis quoque initis, non amicitiam coalescere, sed manere praedandi licentiam, quatenus per imprudentiam dictandi foederis, nihil quod prohibeat satis caute comprehensum in pactis est. At illi contra censent, neminem pro inimico habendum, a quo nihil iniuriae profectum est. Naturae consortium, foederis uice esse, et satius, ualentiusque homines inuicem beneuolentia, quam pactis, animo quam uerbis connecti.


De re militari

Bellum utpote rem plane beluinam - nec ulli tamen beluarum formae in tam assiduo, atque homini, est usu - summopere abominantur, contraque morem gentium ferme omnium nihil aeque ducunt inglorium, atque petitam e bello gloriam. eoque licet assidue militari sese disciplina exerceant, neque id uiri modo, sed foeminae quoque, statis diebus, ne ad bellum sint, quum exigat usus, inhabiles; non temere capessunt tamen, nisi quo aut suos fines tueantur, aut amicorum terris, infusos hostes propulsent, aut populum quempiam tyrannide pressum, miserati, (quod humanitatis gratia faciunt) suis uiribus Tyranni iugo, et seruitute liberent. Quanquam auxilium gratificantur amicis non semper quidem, quo se defendant, sed interdum quoque illatas retalient, atque ulciscantur iniurias. uerum id ita demum faciunt, si re adhuc integra consulantur ipsi, et probata causa, repetitis ac non redditis rebus belli autores inferendi sint, quod non tunc solum decernunt, quoties hostili incursu abacta est praeda, uerum tum quoque multo infestius, quum eorum negotiatores usquam gentium, uel iniquarum praetextu legum, uel sinistra deriuatione bonarum, iniustam subeunt, iustitiae colore, calumniam. Nec alia fuit eius origo belli, quod pro Nephelogetis aduersus Alaopolitas, paulo ante nostram memoriam, Utopienses gessere, quam apud Alaopolitas Nephelogetarum mercatoribus illata praetextu iuris (ut uisum est ipsis) iniuria certe, siue illud ius, siue ea iniuria fuit, bello tam atroci est uindicata, quum ad proprias utriusque partis uires, odiaque circumiectarum etiam gentium studia atque opes adiungerentur, ut florentissimis populorum aliis concussis, aliis uehementer afflictis, orientia ex malis mala, Alaopolitarum seruitus demum, ac deditio finierit, qua in Nephelogetarum (neque enim sibi certabant Utopienses) potestatem concessere, gentis, florentibus Alaopolitarum rebus, haud quaquam cum illis conferendae.

Tam acriter Utopienses amicorum, etiam in pecuniis, iniuriam persequuntur, suas ipsorum, non item, qui sicubi circunscripti bonis excidant, modo corporibus absit uis hactenus irascuntur, uti quoad satisfactio fiat, eius commercio gentis abstineant. Non quod minoris sibi curae ciues, quam socii sint, sed horum tamen pecuniam intercipi, aegrius quam suam ferunt, propterea quod amicorum negotiatores, quoniam de suo perdunt priuato, graue uulnus ex iactura sentiunt. At ipsorum ciuibus nihil nisi de publica perit. praeterea quod abundabat domi, ac ueluti supererat, alioqui non emittendum foras. Quo fit uti intertrimentum citra cuiusquam sensum accidat. Quo circa nimis crudele censent id damnum multorum ulcisci mortibus, cuius damni incommodum nemo ipsorum, aut uita, aut uictu persentiscat. Caeterum si quis suorum usquam per iniuriam debilitetur, aut occidat, siue id publico factum consilio, siue priuato sit, per legatos re comperta, nisi deditis noxiis placari non possunt, quin ilico bellum denuncient. Noxae deditos, aut morte, aut seruitio puniunt.

Cruentae uictoriae non piget modo eos, sed pudet quoque, reputantes inscitiam esse quamlibet preciosas merces nimio emisse, arte doloque uictos, oppressos hostes impendio gloriantur, triumphumque ob eam rem publicitus agunt, et uelut re strennue gesta, tropheum erigunt. tunc enim demum uiriliter sese iactant, et cum uirtute gessisse, quoties ita uicerint, quomodo nullum animal praeter hominem potuit, id est ingenii uiribus. Nam corporis inquiunt ursi, leones, apri, lupi, canes, caeteraeque beluae dimicant, quarum ut pleraeque nos robore ac ferocia uincunt, ita cunctae ingenio, et ratione superantur.

Hoc unum illi in bello spectant, uti id obtineant, quod si fuissent ante consequuti, bellum non fuerant illaturi. aut si id res uetet, tam seueram ab his uindictam expetunt, quibus factum imputant, ut idem ausuros in posterum terror absterreat. Hos propositi sui scopos destinant, quos mature petunt, at ita tamen, uti prior uitandi periculi cura, quam laudis aut famae consequendae sit. Itaque protinus indicto bello, schedulas ipsorum publico signo roboratas, locis maxime conspicuis hosticae terrae, clam uno tempore multas appendi procurant, quibus ingentia pollicentur praemia, si quis principem aduersarium sustulerit, deinde minora quanquam illa quoque egregia decernunt, pro singulis eorum capitibus, quorum nomina in iisdem literis proscribunt, hii sunt quos secundum principem ipsum, autores initi aduersus se consilii ducunt. Quicquid percussori praefiniunt, hoc geminant ei, qui uiuum e proscriptis aliquem ad se perduxerit, quum ipsos quoque proscriptos, praemiis iisdem, addita etiam impunitate, contra socios inuitant.

Itaque fit celeriter, ut et caeteros mortales suspectos habeant, et sibi inuicem ipsi, neque fidentes satis, neque fidi sint, maximoque in metu et non minore periculo uersentur. Nam saepenumero constat euenisse, uti bona pars eorum et princeps in primis ipse ab his proderentur, in quibus maximam spem reposuerunt. Tam facile quoduis in facinus impellunt munera, quibus illi nullum exhibent modum. Sed memores in quantum discrimen hortantur, operam dant, uti periculi magnitudo beneficiorum mole compensetur. eoque non immensam modo auri uim, sed praedia quoque magni reditus in locis apud amicos tutissimis, propria ac perpetua pollicitantur, et summa cum fide praestant.

Hunc licitandi mercandique hostis morem, apud alios improbatum, uelut animi degeneris crudele facinus illi magnae sibi laudi ducunt, tanquam prudentes, qui maximis hoc pacto bellis, sine ullo prorsus praelio defungantur, humanique ac misericordes etiam, qui paucorum nece noxiorum, numerosas innocentium uitas redimant, qui pugnando fuerint occubituri. Partim e suis, partim ex hostibus, quorum turbam, uulgusque non minus ferme quam suos miserantur, gnari non sua sponte eos bellum capessere, sed principum ad id furiis agi.

Si res hoc pacto non procedat, dissidiorum semina iaciunt, aluntque fratre principis, aut aliquo e nobilibus in spem potiundi regni perducto. Si factiones internae languerint, finitimas hostibus gentes excitant, committuntque, eruto uetusto quopiam titulo, quales nunquam regibus desunt, suas ad bellum opes polliciti, pecuniam affluenter suggerunt. Ciues parcissime, quos tam unice habent charos, tantique sese mutuo faciunt, ut neminem sint e suis cum aduerso principe libenter commutaturi. At aurum, argentumque quoniam unum hunc in usum omne seruant, haud grauatim erogant, utpote non minus commode uicturi, etiam si uniuersum impenderent. Quin praeter domesticas diuitias est illis foris quoque infinitus thesaurus, quo plurimae gentes, uti ante dixi, in ipsorum aere sunt. ita milites undique conductos ad bellum mittunt, praesertim ex Zapoletis. Hic populus quingentis passuum millibus ab Utopia distat, orientem solem uersus, horridus, agrestis, ferox, syluas montesque asperos, quibus sunt innutriti, praeferunt. Dura gens, aestus, frigoris, et laboris patiens, delitiarum expers omnium, neque agriculturae studens, et cum aedificiorum tum uestitus indiligens, pecorum duntaxat curam habent. Magna ex parte uenatu et raptu uiuunt. Ad solum bellum nati, cuius gerendi facultatem studiose quaerunt, repertam cupide amplectuntur, et magno numero egressi, cuiuis requirenti milites uili semet offerunt. Hanc unam uitae artem nouerunt, qua mors quaeritur, sub quibus merent, acriter pro hiis et incorrupta fide dimicant. Uerum in nullum certum diem sese obstringunt, sed ea lege in partes ueniunt, ut postero die, uel ab hostibus, oblato maiore stipendio sint staturi, iisdem perendie rursus inuitati plusculo remigrant. Rarum oritur bellum, in quo non bona pars illorum in utroque sint exercitu. itaque accidit quotidie, ut sanguinis necessitudine coniuncti, qui et iisdem in partibus conducti familiarissime semet inuicem utebantur, paulo post in contrarias distracti copias, hostiliter concurrant. et infestis animis, obliti generis, immemores amicitiae, mutuo sese confodiant, nulla alia causa in mutuam incitati perniciem, quam quod a diuersis principibus exigua pecuniola conducti, cuius tam exactam habent rationem, ut ad diurnum stipendium unius accessione assis facile ad commutandas partes impellantur. Ita celeriter imbiberunt auaritiam, quae tamen nulli est eis usui. Nam quae sanguine quaerunt, protinus per luxum, et eum tamen miserum consumunt.

Hic populus Utopiensibus aduersus quosuis mortales militat, quod tanti ab hiis eorum conducatur opera quanti nusquam alibi. Utopienses siquidem ut bonos quaerunt quibus utantur ita hos quoque homines pessimos quibus abutantur. quos quum usus postulat, magnis impulsos pollicitationibus, maximis obiiciunt periculis, unde plerunque magna pars nunquam ad exigenda promissa reuertitur, superstitibus, quae sunt polliciti bona fide, persoluunt, quo ad similes ausus incendantur. Neque enim pensi quicquam habent, quam multos ex eis perdant. rati de genere humano maximam merituros gratiam se, si tota illa colluuie populi tam tetri, ac nepharii orbem terrarum purgare possent.

Secundum hos eorum copiis utuntur, pro quibus arma capiunt, deinde auxiliaribus caeterorum amicorum turmis. Postremo suos ciues adiungunt, e quibus aliquem uirtutis probatae uirum, totius exercitus summae praeficiunt. Huic duos ita substituunt, uti eo incolumi, ambo priuati sint, capto aut interempto, alter e duobus uelut haereditate succedat, eique ex euentu tertius. ne (ut sunt bellorum sortes uariae) periclitante duce totus perturbetur exercitus. E quaque ciuitate delectus exercetur ex his, qui sponte nomen profitentur. neque enim inuitus quisquam foras in militiam truditur, quod persuasum habeant, si quis sit natura timidior, non ipsum modo nihil facturum strennue, sed metum etiam comitibus incussurum. Caeterum si quod bellum ingruat in patriam, ignauos huiusmodi, modo ualeant corpore, in naues mixtos melioribus collocant; Aut in moenibus sparsim disponunt. unde non sit refugiendi locus. ita suorum pudor, hostis in manibus, atque adempta fugae spes, timorem obruunt, et saepe extrema necessitas in uirtutem uertitur.

At sicuti ad externum bellum ex ipsis nemo protrahitur nolens, ita foeminas uolentes in militiam comitari maritos, adeo non prohibent, ut exhortentur etiam, et laudibus incitent, profectas cum suo quamque uiro, pariter in acie constituunt. tum sui quemque liberi affines cognati circunsistunt, ut hi de proximo sint mutuo sibi subsidio, quos maxime ad ferendas inuicem suppetias natura stimulat. In maximo probro est coniunx absque coniuge redux, aut amisso parente reuersus filius. quo fit, uti si ad ipsorum manus uentum sit modo perstent hostes, longo et lugubri praelio ad internitionem usque decernatur. Nempe ut omnibus curant modis ne ipsis dimicare necesse sit, modo bello possint uicaria conductitiorum manu defungi, ita quum uitari non potest quin ipsi ineant pugnam, tam intrepide capessunt, quam quoad licuit prudenter detrectabant, nec tam primo ferociunt impetu quam mora sensim et duratione inualescunt, tam offirmatis animis ut interimi citius quam auerti queant; Quippe uictus illa securitas quae cuique domi est, ademptaque de posteris anxia cogitandi cura ($nam haec solicitudo generosos ubique spiritus frangit) sublimem illis animum et uinci dedignantem facit. Ad haec militaris disciplinae peritia fiduciam praebet, postremo rectae opiniones (quibus et doctrina et bonis reipublicae institutis imbuti a pueris sunt) uirtutem addunt. qua neque tam uilem habent uitam, ut temere prodigant, neque tam improbe charam, ut quum honestas ponendam suadeat, auare turpiterque retineant.

Dum ubique pugna maxima feruet, lectissimi iuuenes coniurati, deuotique, ducem sibi deposcunt aduersum, hunc aperte inuadunt, hunc ex insidiis adoriuntur, idem eminus idem cominus petitur, longoque ac perpetuo cuneo, summissis assidue in fatigatorum locum recentibus, oppugnatur. raroque accidit (ni sibi fuga prospiciat) ut non intereat aut uiuus in hostium potestatem ueniat. Si ab ipsis uictoria sit, haudquaquam caede grassantur, fugatos enim comprehendunt, quam occidunt libentius. neque unquam ita persequuntur fugientes, ut non unam interim sub signis instructam aciem retineant, adeo nisi caeteris superati partibus, postrema acie sua uictoriam adepti sint, elabi potius hostes uniuersos sinant, quam insequi fugientes perturbatis suorum ordinibus insuescant. memores sibimet haud semel usu uenisse, ut mole totius exercitus uicta profligataque, quum hostes uictoria gestientes, hac atque illac abeuntes persequerentur, pauci ipsorum in subsidiis collocati ad occasiones intenti, dispersos ac palantes illos et praesumpta securitate negligentes derepente adorti, totius euentum praelii mutauerunt. extortaque e manibus tam certa et indubitata uictoria, uicti uictores inuicem uicerunt.

Haud facile dictu est, astutiores instruendis insidiis, an cautiores ad uitandas sient. fugam parare credas, quum nihil minus in animo habent, contra quum id consilii capiunt, nihil minus cogitare putes. Nam si nimium sese sentiunt, aut numero, aut loco premi, tunc aut noctu, agmine silente, castra mouent, aut aliquo stratagemate eludunt, aut interdiu ita sensim sese referunt, tali seruato ordine, ut non minus periculi sit cedentes quam instantes adoriri. Castra diligentissime communiunt fossa prealta lataque, terra quae egeritur introrsum reiecta, nec in eam rem opera mediastinorum utuntur, ipsorum manibus militum res agitur, totusque exercitus in opere est, exceptis qui pro uallo in armis ad subitos casus excubant. Itaque tam multis adnitentibus, magna multumque amplexa loci munimenta, omni fide citius perficiunt.

Armis utuntur ad excipiendos ictus, firmis, nec ad motum gestumue quemlibet ineptis, adeo ut ne natando quidem molesta sentiant. Nam armati natare inter militaris disciplinae rudimenta consuescunt. tela sunt eminus sagittae, quas acerrime simul et certissime iaculantur non pedites modo, sed ex equis etiam, cominus uero non gladii, sed secures uel acie letales uel pondere seu caesim seu punctim feriant. Machinas excogitant solertissime, factas accuratissime caelant ne ante proditae quam res postulet, ludibrio magis quam usui sint, in quibus fabricandis hoc in primis respiciunt, uti uectu faciles et habiles circumactu sint.

Initas cum hostibus inducias tam sancte obseruant, ut ne lacessiti quidem uiolent. Hostilem terram non depopulantur, neque segetes exurunt, imo ne hominum equorumue pedibus, conterantur, quantum fieri potest prouident, rati in ipsorum usus crescere. Inermem neminem laedunt, nisi idem speculator sit. Deditas urbes tuentur, at nec expugnatas, diripiunt, sed per quos deditio est impedita eos enecant, caeteris defensoribus in seruitutem addictis. Imbellem turbam omnem relinquunt intactam. Si quos deditionem suasisse compererint, his e damnatorum bonis aliquam partem impartiunt, reliqua sectione auxiliares donant. Nam ipsorum nemo quicquam de praeda capit.

Caeterum confecto bello, non amicis impensas in quos insumpsere, sed uictis imputant, exiguntque eo nomine, partim pecuniam quam in similes bellorum usus reseruant, partim praedia quae sint ipsis apud eos perpetua non exigui census. Huiusmodi reditus nunc apud multas gentes habent, qui uariis ex causis paulatim nati, supra septingenta ducatorum millia in singulos annos excreuere, in quos e suis ciuibus aliquos emittunt quaestorum nomine, qui magnifice uiuant, personamque magnatum illic prae se ferant, at multum tamen superest quod inferatur aerario, nisi malint eidem genti credere, quod saepe tantisper faciunt, quoad uti necesse sit uixque accidit unquam, ut totam reposcant. Ex his praediis partem assignant illis, qui ipsorum hortatu tale discrimen adeunt quale ante monstraui. Si quis princeps armis aduersus eos sumptis, eorum ditionem paret inuadere, magnis illico uiribus extra suos fines occurrunt; nam neque temere in suis terris bellum gerunt, neque ulla necessitas tanta est, ut eos cogat aliena auxilia in insulam suam admittere.


De religionibus Utopiensium

Religiones sunt non per insulam modo; uerum singulas etiam urbes uariae, aliis Solem, Lunam aliis, aliis aliud errantium syderum dei uice uenerantibus, sunt quibus homo quispiam, cuius olim aut uirtus aut gloria enituit, non pro deo tantum, sed pro summo etiam deo suspicitur. At multo maxima pars, eademque longe prudentior, nihil horum, sed unum quoddam numen putant, incognitum, aeternum, immensum, inexplicabile, quod supra mentis humanae captum sit, per mundum hunc uniuersum, uirtute non mole diffusum. hunc parentem uocant. Origines, auctus, progressus, uices, finesque rerum omnium, huic acceptos uni referunt, nec diuinos honores alii praeterea ulli, applicant.

Quin caeteris quoque omnibus, quamquam diuersa credentibus, hoc tamen cum istis conuenit, quod esse quidem unum censent summum, cui et uniuersitatis opificium, et prouidentia debeatur, eumque communiter omnes patria lingua Mythram appellant, sed eo dissentiunt, quod idem alius apud alios habetur. Autumante quoque quicquid id sit, quod ipse summum ducit, eandem illam prorsus esse naturam, cuius unius numini ac maiestati, rerum omnium summa, omnium consensu gentium tribuitur. Caeterum paulatim omnes ab ea superstitionum uarietate desciscunt, atque in unam illam coalescunt religionem, quae reliquas ratione uidetur antecellere. Neque dubium est quin caeterae iam pridem euanuissent, nisi quicquid improsperum cuiquam inter mutandae religionis consilia fors obiecisset, non id accidisse casu, sed caelitus immissum interpretaretur timor, tanquam numine, cuius relinquebatur cultus, impium contra se propositum uindicante.

At posteaquam acceperunt a nobis Christi nomen, doctrinam, mores, miracula, nec minus mirandam tot martyrum constantiam, quorum sponte fusus sanguis, tam numerosas gentes in suam sectam longe lateque traduxit, non credas quam pronis in eam affectibus etiam ipsi concesserint, siue hoc secretius inspirante deo, siue quod eadem ei uisa est haeresi proxima, quae est apud ipsos potissima, quanquam hoc quoque fuisse non paulum momenti crediderim, quod Christo communem suorum uictum audierant placuisse, et apud germanissimos Christianorum conuentus adhuc in usu esse. Certe quoquo id momento accidit, haud pauci nostram in religionem coierunt Lymphaque sacra sunt abluti.

Uerum quoniam in nobis quatuor (totidem enim duntaxat supereramus, nam duo fatis concesserant) nemo id quod doleo, sacerdos erat. Caeteris initiati, ea tamen adhuc sacramenta desyderant, quae apud nos non nisi sacerdotes conferunt, intelligunt tamen, optantque ita ut nihil uehementius. quin hoc quoque sedulo iam inter se disputant an sine Christiani pontificis missu quisquam e suo numero delectus sacerdotii consequatur characterem. et electuri, sane uidebantur. uerum quum ego discederem, nondum elegerant. Quin hi quoque religioni Christianae, qui non assentiunt, neminem tamen absterrent, nullum oppugnant imbutum. Nisi quod unus e nostro coetu me praesente cohercitus est. Is quum recens ablutus, nobis contra suadentibus, de Christi cultu publice maiore studio, quam prudentia dissereret, usque adeo coepit incalescere, ut iam non nostra modo sacra caeteris anteferret, sed reliqua protenus uniuersa damnaret. Prophana ipsa, cultores impios ac sacrilegos, aeterno plectendos igni uociferaretur. Talia diu concionantem comprehendunt, ac reum non spretae religionis, sed excitati in populo tumultus agunt, peraguntque, damnatum, exilio mulctant, siquidem hoc inter antiquissima instituta numerant, ne sua cuiquam religio fraudi sit.

Utopus enim iam inde ab initio, quum accepisset incolas ante suum aduentum de religionibus inter se assidue dimicasse, atque animaduertisset eam rem, quod in commune dissidentes, singulae pro patria sectae pugnabant, occasionem praestitisse sibi uincendarum omnium, adeptus uictoriam in primis sanxit, uti quam cuique religionem libeat sequi liceat, ut uero alios quoque in suam traducat, hactenus niti possit, uti placide, ac modeste suam rationibus astruat, non ut acerbe caeteras destruat, si suadendo non persuadeat, neque uim ullam adhibeat, et conuiciis temperet, petulantius hac de re contendentem exilio, aut seruitute mulctant.

Haec Utopus instituit non respectu pacis modo quam assiduo certamine, atque inexpiabili odio funditus uidit euerti, sed quod arbitratus est, uti sic decerneretur, ipsius etiam religionis interesse, de qua nihil est ausus temere definire, uelut incertum habens, an uarium ac multiplicem expetens cultum deus, aliud inspiret alii, certe ui ac minis exigere, ut quod tu uerum credis idem omnibus uideatur, hoc uero et insolens et ineptum censuit. tum si maxime una uera sit, caeterae omnes uanae, facile tamen praeuidit (modo cum ratione ac modestia res agatur) futurum denique; ut ipsa per se ueri uis emergat aliquando atque emineat. sin armis et tumultu certetur, ut sint pessimi quique maxime peruicaces, optimam ac sanctissimam religionem ob uanissimas inter se superstitiones, ut segetes inter spinas ac frutices obrutum iri. Itaque hanc totam rem in medio posuit, et quid credendum putaret liberum cuique reliquit. Nisi quod sancte ac seuere uetuit, ne quis usque adeo ab humanae naturae dignitate degeneret, ut animas quoque interire cum corpore, aut mundum temere ferri, sublata prouidentia putet. atque ideo post hanc uitam supplicia uitiis decreta, uirtuti praemia constituta credunt. contra sentientem, ne in hominum quidem ducunt numero, ut qui sublimem animae suae naturam, ad pecuini corpusculi uilitatem deiecerit, tantum abest ut inter ciues ponant, quorum instituta, moresque (si per metum liceat) omnes, floccifacturus sit. Cui enim dubium esse potest, quin is publicas patriae leges, aut arte clam eludere, aut ui nitatur infringere, dum suae priuatim cupiditati seruiat, cui nullus ultra leges metus, nihil ultra corpus spei superest amplius. Quamobrem sic animato nullus communicatur honos, nullus magistratus committitur, nulli publico muneri praeficitur. Ita passim uelut inertis, ac iacentis naturae despicitur. Caeterum nullo afficiunt supplicio, quod persuasum habeant, nulli hoc in manu esse, ut quicquid libet, sentiat; sed nec minis adigunt ullis, animum ut dissimulet suum, nec fucos admittunt, et mendacia, quae uelut proxima fraudi, mirum quam habent inuisa. Uerum ne pro sua disputet sententia prohibent, atque id duntaxat apud uulgus. Nam alioquin apud sacerdotes, grauesque uiros seorsum, non sinunt modo, sed hortantur quoque, confisi fore, ut ea tandem uesania rationi cedat.

Sunt et alii, nec hii sane pauci, nempe improhibiti, ueluti neque ratione penitus pro se carentes, neque mali, qui uitio longe diuerso, brutorum quoque aeternas esse animas opinantur. At nostris tamen neque dignitate comparandas, neque ad aequam natas felicitatem. hominum enim cuncti fere tam immensam fore beatitudinem pro certo atque explorato habent, ut morbum lamententur omnium, mortem uero nullius, nisi quem uident anxie e uita, inuitumque diuelli. Nempe hoc pro pessimo habent augurio, tanquam anima exspes ac male conscia, occulto quopiam imminentis poenae praesagio, reformidet exitum. Ad hoc haudquaquam gratum deo, eius putant aduentum fore, qui quum sit accersitus, non accurrit libens, sed inuitus ac detrectans pertrahitur. Hoc igitur mortis genus, qui intuentur horrent, itaque defunctos, moesti ac silentes efferunt, precatique propitium manibus deum, uti eorum clementer infirmitatibus ignoscat, terra cadauer obruunt.

Contra, quicunque alacriter ac pleni bona spe decesserint, hos nemo luget, sed cantu prosequuti funus, animas deo, magno commendantes affectu, corpora tandem reuerenter magis quam dolenter concremant, columnamque loco insculptis defuncti titulis erigunt. domum reuersi, mores, actaque eius recensent, nec ulla uitae pars, aut saepius, aut libentius, quam laetus tractatur interitus. Hanc probitatis memoriam, et uiuis efficacissima rentur incitamenta uirtutum, et gratissimum defunctis cultum putant, quos interesse quoque de se sermonibus opinantur, quanquam (ut est hebes mortalium acies) inuisibiles. Nam neque felicium sorti conueniat, libertate carere migrandi quo uelint, et ingratorum fuerit prorsus abiecisse desyderium amicos inuisendi suos, quibus eos dum uiuerent, mutuus amor, charitasque deuinxerat, quam bonis uiris, ut caetera bona, auctam post fata potius, quam imminutam coniectant. Mortuos ergo uersari inter uiuentes credunt, dictorum factorumque spectatores, eoque res agendas fidentius aggrediuntur, talibus uelut freti praesidibus, et ab inhonesto secreto deterret eos, credita maiorum praesentia.

Auguria, caeterasque superstitionis uanae diuinationes, quarum apud alias gentes magna est obseruatio, negligunt prorsus, atque irrident. Miracula uero, quae nullo naturae proueniunt adminiculo, uelut praesentis opera, testesque numinis uenerantur. qualia et ibi frequenter extare ferunt, et magnis interdum ac dubiis in rebus publica supplicatione, certa cum fiducia procurant, impetrantque.

Gratum deo cultum putant naturae contemplationem, laudemque ab ea. sunt tamen, hiique haud sane pauci, qui religione ducti, literas negligunt, nulli rerum cognitioni student, neque ocio prorsus ulli uacant, negociis tantum, bonisque in caeteris officiis statuunt, futuram post fata felicitatem promereri. Itaque alii aegrotis inseruiunt, alii uias reficiunt, purgant fossas, pontes reparant, cespites, arenam, lapides effodiunt, arbores demoliuntur ac dissecant, bigisque ligna, fruges, item alia in urbes important, nec in publicum modo, sed priuatim quoque ministros, ac plus quam seruos agunt. Nam quicquid usquam operis est asperum, difficile, sordidum, a quo plerosque labor, fastidium, desperatio deterreat, hoc illi sibi totum libentes, hilaresque desumunt, caeteris ocium procurant, ipsi perpetuo in opere ac labore uersantur, nec imputant tamen, nec aliorum sugillant uitam, nec suam efferunt. Hii quo magis sese seruos exhibent, eo maiore apud omnes in honore sunt.

Eorum tamen haereses duae sunt, Altera caelibum, qui non Uenere modo in totum abstinent, sed carnium esu quoque. quidam animalium etiam omnium, reiectisque penitus tamquam noxiis uitae praesentis uoluptatibus, futurae duntaxat, per uigilias ac sudores inhiant, eius propediem obtinendae spe. alacres interim, uegetique. Altera laboris haud minus appetens, coniugium praefert, ut cuius nec aspernantur solatium, et opus, naturae debere se, et patriae liberos putant. Nullam uoluptatem refugiunt, quae nihil eos ab labore demoretur. Carnes quadrupedum uel eo nomine diligunt, quod tali cibo se ualidiores ad opus quodque censeant. Hos Utopiani prudentiores, at illos sanctiores reputant. Quos quod caelibatum anteferunt matrimonio, asperamque uitam placidae anteponunt, si rationibus niterentur irriderent, nunc uero quum se fateantur religione duci suspiciunt ac reuerentur. Nihil enim sollicitius obseruant, quam ne temere quicquam ulla de religione pronuncient. Huiusmodi ergo sunt, quos illi peculiari nomine sua lingua Buthrescas uocant, quod uerbum latine religiosos licet interpretari.

Sacerdotes habent eximia sanctitate, eoque admodum paucos. neque enim plus quam tredecim in singulis habent urbibus pari templorum numero, nisi quum itur ad bellum. tunc enim septem ex illis cum exercitu profectis totidem sufficiuntur interim, sed illi reuersi, suum quisque locum recuperat, qui supersunt, hii quoad decedentibus illis ordine succedant, comites interea sunt Nam Pontificis. unus reliquis praeficitur. Eliguntur a populo, idque caeterorum ritu magistratuum, occultis, ad studia uitanda, suffragiis. electi a suo collegio consecrantur. Hii rebus diuinis praesunt, religiones curant, ac morum ueluti censores sunt, magnoque pudori ducitur ab hiis quenquam tanquam uitae parum probatae accersi, compellariue.

Caeterum ut hortari atque admonere illorum est, ita coercere atque in facinorosos animaduertere principis, atque aliorum est magistratuum, nisi quod sacris interdicunt, quos improbe malos comperiunt. nec ullum fere supplicium est quod horreant magis. Nam et summa percelluntur infamia, et occulto religionis metu lacerantur, ne corporibus quidem diu futuris in tuto. quippe ni properam poenitentiam sacerdotibus approbent, comprehensi impietatis poenam Senatui persoluunt.

Pueritia iuuentusque ab illis eruditur, nec prior literarum cura, quam morum ac uirtutis habetur, namque summam adhibent industriam, ut bonas protenus opiniones, et conseruandae ipsorum reipublicae utiles, teneris adhuc, et sequacibus puerorum animis instillent, quae ubi pueris penitus insederint, uiros per totam uitam comitantur, magnamque ad tuendum publicae rei statum (qui non nisi uitiis dilabitur, quae ex peruersis nascuntur opinionibus) afferunt utilitatem.

Sacerdotibus (ni foeminae sint. nam neque ille sexus excluditur, sed rarius, et non nisi uidua, natuque grandis eligitur) uxores sunt popularium selectissimae. Neque enim ulli apud Utopienses magistratui maior habetur honos usque adeo, ut si quid etiam flagitii admiserint, nulli publico iudicio subsint, deo tantum, ac sibi relinquuntur. Neque enim fas putant illum, quantumuis scelestum, mortali manu contingere, qui Deo tam singulari modo uelut anathema dedicatus est. Qui mos illis facilior est obseruatu, quod sacerdotes et tam pauci, et tanta cum cura deliguntur. Nam neque temere accidit, ut qui ex bonis optimus ad tantam dignitatem, solius respectu uirtutis euehitur, in corruptelam et uitium degeneret, et si iam maxime contingeret, ut est mortalium natura mutabilis, tamen qua sunt paucitate, nec ulla praeter honorem potestate praediti, ad publicam certe perniciem nihil magni ab his momenti pertimescendum sit. Quos ideo tam raros atque infrequentes habent, ne dignitas ordinis, quem nunc tanta ueneratione prosequuntur, communicato cum multis honore uilesceret, praesertim quum difficile putent frequentes inuenire tam bonos, ut ei sint dignitati pares, ad quam gerendam non sufficit mediocribus esse uirtutibus.

Nec eorum aestimatio apud suos magis, quam apud exteras etiam gentes habetur, quod inde facile patet, unde etiam natum puto. Nempe decernentibus praelio copiis, seorsum illi non admodum procul considunt in genibus, sacras induti uestes, tensis ad caelum palmis, primum omnium pacem, proxime, suis uictoriam, sed neutri cruentam parti comprecantur, uincentibus suis decurrunt in aciem, saeuientesque in profligatos inhibent, uidisse tantum atque appellasse praesentes ad uitam satis, diffluentium contactus uestium, reliquas quoque fortunas ab omni bellorum iniuria defendit. Qua ex re apud omnes undique gentes, tanta illis ueneratio, tantum uerae maiestatis accessit, ut saepe ab hostibus non minus salutis ad ciues reportarint, quam ab ipsis ad hostes attulissent. siquidem aliquando constat, inclinata suorum acie, desperatis rebus, quum ipsi in fugam uerterentur, hostes in caedem ac praedam ruerent, interuentu sacerdotum interpellatam stragem, ac diremptis inuicem copiis, pacem aequis conditionibus esse compositam atque constitutam. Neque enim unquam fuit ulla gens tam fera, crudelis ac barbara, apud quos ipsorum corpus non sacrosanctum, atque inuiolabile sit habitum.

Festos celebrant initialem atque ultimum cuiusque mensis diem, et anni item, quem in menses partiuntur, circuitu lunae finitos, ut solis ambitus annum circinat. Primos quosque dies Cynemernos, postremos ipsorum lingua Trapemernos appellant, quae uocabula perinde sonant, ac si primifesti et finifesti uocentur.

Delubra uisuntur egregia, utpote non operosa modo, sed quod erat in tanta ipsorum paucitate necessarium, immensi etiam populi capacia. Sunt tamen omnia subobscura, nec id aedificandi inscitia factum, sed consilio sacerdotum ferunt, quod immodicam lucem cogitationes dispergere, partiore ac uelut dubia colligi animos, et intendi religionem putant. quae quoniam non est ibi apud omnes eadem, et uniuersae tamen eius formae quanquam uariae ac multiplices, in diuinae naturae cultum uelut in unum finem diuersa uia commigrant. idcirco nihil in templis uisitur, auditurue, quod non quadrare ad cunctas in commune uideatur. Si quod proprium sit cuiusquam sectae sacrum, id intra domesticos quisque parietes curat, publica tali peragunt ordine, qui nulli prorsus ex priuatis deroget.

Itaque nulla deorum effigies in templo conspicitur, quo liberum cuique sit, qua forma deum uelit e summa religione concipere. nullum peculiare dei nomen inuocant, sed Mythrae duntaxat, quo uocabulo cuncti in unam diuinae maiestatis naturam, quaecunque sit illa, conspirant, nullae concipiuntur preces, quas non pronunciare quiuis inoffensa sua secta possit.

Ad templum ergo in finifestis diebus uespere conueniunt, adhuc ieiuni, acturi deo de anno, menseue cuius id festum postremus dies est, prospere acto gratias, postero die, nam is primifestus est, mane ad templa confluitur, ut insequentis anni, mensisue, quem ab illo auspicaturi festo sint, faustum felicemque successum comprecentur. At in finifestis antea quam templum petunt uxores, domi ad uirorum pedes, liberi ad parentum prouoluti, peccasse fatentur sese aut admisso aliquo, aut officio indiligenter obito, ueniamque errati precantur. ita si qua se nubecula domesticae simultatis offuderat, tali satisfactione discutitur, uti animo puro ac sereno sacrificiis intersint. nam interesse turbido, religio est. eoque odii, iraeue in quenquam sibi conscii, nisi reconciliati ac defecatis affectibus ad sacrificia non ingerunt sese, uindictae celeris, magnaeque metu.

Eo quum ueniunt, uiri in dextram delubri partem, foeminae seorsum in sinistram commeant. tum ita se collocant, ut cuiusque domus masculi ante patremfamilias consideant, foeminarum materfamilias agmen claudat. Ita prospicitur, uti omnes omnium gestus foris ab his obseruentur, quorum autoritate domi ac disciplina reguntur, quin hoc quoque sedulo cauent, uti iunior ibi passim cum seniore copuletur, ne pueri pueris crediti, id temporis puerilibus transigant ineptiis, in quo deberent maxime religiosum erga superos metum, maximum, ac prope unicum uirtutibus incitamentum concipere.

Nullum animal in sacrificiis mactant, nec sanguine rentur, ac caedibus diuinam gaudere clementiam, qui uitam animantibus ideo est elargitus, ut uiuerent. Thus incendunt et alia item odoramenta, ad haec cereos numerosos praeferunt, non quod haec nesciant nihil ad diuinam conferre naturam, quippe ut nec ipsas hominum preces, sed et innoxium colendi genus placet, et hiis odoribus luminibusque, ac caeteris etiam cerimoniis nescio quomodo sese sentiunt homines erigi, atque in dei cultum animo alacriore consurgere. Candidis in templo uestibus amicitur populus, sacerdos uersicolores induitur, et opere et forma mirabiles materia non perinde preciosa. neque enim auro intextae. aut raris coagmentatae lapidibus, sed diueris auium plumis, tam scite, tantoque artificio laboratae sunt, ut operis precium nullius aestimatio materiae fuerit aequatura. Ad hoc in illis uolucrum pennis, plumisque, et certis earum ordinibus, quibus in sacerdotis ueste discriminantur, arcana quaedam dicunt contineri mysteria, quorum interpretatione cognita (quae per sacrificos diligenter traditur) diuinorum in se beneficiorum, suaeque uicissim pietatis in deum, ac mutui quoque inter se officii admoneantur.

Quum primum sacerdos ita ornatus ex adyto sese offert, cuncti protinus in terram uenerabundi procumbunt, tam alto ab omni parte silentio, ut ipsa rei facies, terrorem quemdam uelut praesentis cuiuspiam numinis incutiat. Tellure paulum morati, dato ab sacerdote signo, erigunt sese. tum laudes deo canunt, quas musicis instrumentis interstingunt, aliis magna ex parte formis, quam quae nostro uisuntur orbe. Ex illis pleraque sicuti quae nobis in usu sunt, multum suauitate uincunt. ita quaedam nostris ne conferenda quidem sint. Uerum una in re haud dubie longo nos interuallo praecellunt, quod omnis eorum musica, siue quae personatur organis, siue quam uoce modulantur humana, ita naturales affectus imitatur et exprimit, ita sonus accommodatur ad rem, seu deprecantis oratio sit, seu laeta, placabilis, turbida, lugubris, irata, ita rei sensum quendam melodiae forma repraesentat, ut animos auditorum mirum in modum afficiat, penetret, incendat.

Solennes ad ultimum conceptis uerbis preces, sacerdos pariter populusque percensent, ita compositas, ut quae simul cuncti recitant, priuatim quisque ad semet referat. In his deum et creationis, et gubernationis, et caeterorum praeterea bonorum omnium, quilibet recognoscit autorem, tot ob recepta beneficia gratias agit. nominatim uero quod deo propitio in eam rempublicam inciderit quae sit felicissima, eam religionem sortitus sit, quam speret esse uerissimam. Qua in re, si quid erret, aut si quid sit alterutra melius, et quod deus magis approbet, orare se eius bonitas efficiat, hoc ut ipse cognoscat. paratum enim sequi se quaqua uersus ab eo ducatur, sin et haec Reipublicae forma sit optima, et sua religio rectissima, tum uti et ipsi constantiam tribuat, et caeteros mortales omneis ad eadem instituta uiuendi, in eandem de deo opinionem perducat, nisi inscrutabilem eius uoluntatem etiam sit, quod in hac religionum uarietate delectet. Denique precatur, ut facile defunctum exitu ad se recipiat, quam cito, seroue praefinire quidem non audere se. Quanquam quod inoffensa eius maiestate fiat, multo magis ipsi futurum cordi sit, difficillima morte obita, ad deum peruadere, quam ab eo diutius, prosperrimo uitae cursu distineri. Hac prece dicta rursus in terram proni, pauloque post erecti, discedunt pransum, et quod superest diei, ludis et exercitio militaris disciplinae percurrunt.

Descripsi uobis quam potui uerissime eius formam Reipublicae quam ego certe non optimam tantum, sed solam etiam censeo, quae sibi suo iure possit Reipublicae uendicare uocabulum. Siquidem alibi, de publico loquentes ubique commodo, priuatum curant. Hic ubi nihil priuati est, serio publicum negotium agunt, certe utrobique merito. Nam alibi, quotus quisque est qui nesciat, nisi quid seorsum prospiciat sibi, quantumuis florente Republica semet tamen fame periturum, eoque necessitas urget, ut sui potius, quam populi id est aliorum habendam sibi rationem censeat. Contra hic, ubi omnia omnium sunt nemo dubitat (curetur modo, ut plena sint horrea publica) nihil quicquam priuati cuiquam defuturum. Neque enim maligna rerum distributio est, neque inops, neque mendicus ibi quisquam. et quum nemo quicquam habeat, omnes tamen diuites sunt. Nam quid ditius esse potest, quam adempta prorsus omni solicitudine, laeto ac tranquillo animo uiuere! non de suo uictu trepidum, non uxoris querula flagitatione uexatum, non paupertatem filio metuentem, non de filiae dote anxium, sed de suo, suorumque omnium, uxoris, filiorum, nepotum, pronepotum, abnepotum, et quam longam posterorum seriem suorum, generosi praesumunt, uictu esse, ac felicitate securum. Quid quod nihilo minus his prospicitur, qui nunc impotes olim laborauerunt, quam his qui nunc laborant.

Hic aliquis uelim cum hac aequitate audeat aliarum iustitiam gentium comparare, apud quas dispeream, si ullum prorsus comperio, iustitiae, aequitatisque uestigium. Nam quae haec iustitia est, ut nobilis quispiam, aut aurifex, aut foenerator, aut denique alius quisquam eorum, qui aut omnino nihil agunt, aut id quod agunt, eius generis est, ut non sit Reipublicae magnopere necessarium, lautam ac splendidam uitam, uel ex ocio, uel superuacuo negotio consequatur, quum interim mediastinus, auriga, faber, agricola, tanto, tamque assiduo labore, quam uix iumenta sustineant, tam necessario, ut sine eo ne unum quidem annum possit ulla durare Respublica uictum tamen adeo malignum parant, uitam adeo miseram ducunt, ut longe potior uideri possit conditio iumentorum, quibus nec tam perpetuus labor, nec uictus multo deterior est, et ipsis etiam suauior, nec ullus interim de futuro timor. At hos et labor sterilis, atque infructuosus, in praesenti stimulat, et inopis recordatio senectutis occidit, quippe quibus parcior est diurna merces, quam ut eidem possit diei sufficere, tantum abest ut excrescat, et supersit aliquid quod quotidie queat in senectutis usum reponi.

An non haec iniqua est et ingrata respublica, quae generosis ut uocant et aurificibus, et id genus reliquis, aut ociosis, aut tantum adulatoribus, et inanium uoluptatum artificibus, tanta munera prodigit. agricolis contra, carbonariis, mediastinis, aurigis et fabris, sine quibus nulla omnino Respublica esset, nihil benigne prospicit. Sed eorum florentis aetatis abusa laboribus, annis tandem ac morbo graues, omnium rerum indigos, tot uigiliarum immemor, tot ac tantorum oblita beneficiorum miserrima morte repensat ingratissima. Quid quod ex diurno pauperum demenso diuites cotidie aliquid, non modo priuata fraude, sed publicis etiam legibus abradunt, ita quod ante uidebatur iniustum, optime de Republica meritis pessimam referre gratiam, hoc isti deprauatum etiam fecerunt, tum prouulgata lege iustitiam.

Itaque omnes has quae hodie usquam florent Respublicas animo intuenti ac uersanti mihi, nihil sic me amet deus, occurrit aliud quam quaedam conspiratio diuitum, de suis commodis Reipublicae nomine, tituloque tractantium. comminiscunturque et excogitant omnes modos atque artes quibus, quae malis artibus ipsi congesserunt, ea primum ut absque perdendi metu retineant, post hoc ut pauperum omnium opera, ac laboribus quam minimo sibi redimant, eisque abutantur. Haec machinamenta, ubi semel diuites publico nomine hoc est etiam pauperum, decreuerunt obseruari, iam leges fiunt. At homines deterrimi cum inexplebili cupiditate, quae fuerant omnibus suffectura, ea omnia inter se partiuerint, quam longe tamen ab Utopiensium Reipublicae felicitate absunt! e qua cum ipso usu sublata penitus omni auiditate pecuniae, quanta moles molestiarum recisa, quanta scelerum seges radicitus euulsa est! Quis enim nescit fraudes, furta, rapinas, rixas, tumultus, iurgia, seditiones, caedes, proditiones, ueneficia, cotidianis uindicata potius quam refrenata suppliciis, interempta pecunia commori, ad haec metum sollicitudinem, curas, labores, uigilias, eodem momento quo pecunia perituras. quin paupertas ipsa, quae sola pecuniis uisa est indigere, pecunia prorsus undique sublata, protinus etiam ipsa decresceret.

Id quo fiat illustrius, reuolue in animo tecum annum aliquem sterilem atque infoecundum, in quo multa hominum millia, fames abstulerit, contendo plane in fine illius penuriae excussis diuitum horreis, tantum frugum potuisse reperiri, quantum si fuisset inter eos distributum, quos macies ac tabes absumpsit illam caeli, solique parcitatem, nemo omnino sensisset. tam facile uictus parari posset, nisi beata illa pecunia, quae praeclare scilicet inuenta est, ut aditus ad uictum per eam patesceret, sola nobis ad uictum uiam intercluderet. Sentiunt ista, non dubito, etiam diuites, nec ignorant quanto potior esset illa conditio nulla re necessaria carere, quam multis abundare superfluis, tam numerosis eripi malis, quam magnis obsideri diuitiis. Neque mihi quidem dubitare subit, quin uel sui cuiusque commodi ratio, uel CHRISTI seruatoris autoritas (qui neque pro tanta sapientia potuit ignorare quid optimum esset, neque qua erat bonitate id consulere, quod non optimum sciret) totum orbem facile in huius Reipublicae leges iamdudum traxisset, nisi una tantum belua, omnium princeps parensque pestium superbia, reluctaretur. haec non suis commodis prosperitatem, sed ex alienis metitur incommodis. haec ne Dea quidem fieri uellet, nullis relictis miseris quibus imperare atque insultare possit. Quorum miseriis praefulgeat ipsius comparata felicitas, quorum suis explicatis opibus, angat atque incendat inopiam. Haec auerni serpens mortalium pererrans pectora, ne meliorem uitae capessant uiam, uelut remora retrahit ac remoratur.

Quae quoniam pressius hominibus infixa est, quam ut facile possit euelli, hanc Reipublicae formam, quam omnibus libenter optarim, Utopiensibus saltem contigisse gaudeo, qui ea uitae sunt instituta sequuti, quibus Reipublicae fundamenta iecerunt non modo felicissime, uerumetiam quantum humana praesagiri coniectura contigit, aeternum duratura. Extirpatis enim domi cum caeteris uitiis ambitionis, et factionum radicibus, nihil impendet periculi, ne domestico dissidio laboretur, quae res una multarum urbium egregie munitas opes pessundedit. At salua domi concordia, et salubribus institutis, non omnium finitimorum inuidia principum (quae saepius id iam olim semper reuerberata tentauit) concutere illud imperium, aut commouere queat.


Haec ubi Raphael recensuit, quanquam haud pauca mihi succurrebant, quae in eius populi moribus, legibusque perquam absurde uidebantur instituta, non solum de belli gerendi ratione, et rebus diuinis, ac religione, aliisque insuper eorum institutis, sed in eo quoque ipso maxime, quod maximum totius institutionis fundamentum est uita scilicet, uictuque communi, sine ullo pecuniae commercio, qua una re funditus euertitur omnis nobilitas, magnificentia, splendor, maiestas, uera ut publica est opinio decora atque ornamenta Reipublicae tamen quoniam defessum narrando sciebam, neque mihi satis exploratum erat, possetne ferre, ut contra suam sententiam sentiretur, praesertim quod recordabar, eo nomine quosdam ab illo reprehensos, quasi uererentur, ne non satis putarentur sapere, nisi aliquid inuenirent, in quo uellicare aliorum inuenta possent, idcirco et illorum institutione, et ipsius oratione laudata, manu apprehendens intro coenatum duco, praefatus tamen aliud nobis tempus, iisdem de rebus altius cogitandi, atque uberius cum eo conferendi fore, quod utinam aliquando contingeret. Interea quemadmodum haud possum omnibus assentiri quae dicta sunt, alioqui ab homine citra controuersiam eruditissimo simul et rerum humanarum peritissimo, ita facile confiteor permulta esse in Utopiensium republica, quae in nostris ciuitatibus optarim uerius, quam sperarim.

SECUNDI LIBRI FINIS.

Sermonis pomeridiani Raphaelis Hythlodaei,
de legibus et institutis Utopiensis insulae paucis adhuc cognitae,
per clarissimum et eruditissimum uirum D. Thomam Morum
ciuem et uicecomitem Londinensem,
FINIS.


REFERENCE EDITION: "Sonnets and ballate of Guido Cavalcanti", with the translations of them and an introduction by Ezra Pound, Stephen Swift and Co., ltd., King street, Covent Garden, London, 1912.  ( See )






eXTReMe Tracker
         Thomas More - Opera Omnia  -  edited by ilVignettificio  -  Privacy & cookie eXTReMe Tracker

w3c xhtml validation w3c css validation